{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Numerorum Mysteria 423","citation":"Pietro Bongo, Numerorum Mysteria 423","ref":"423","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/423","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/423","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/423.md","author":{"name":"Pietro Bongo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo"},"work":{"title":"Numerorum Mysteria","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria","urn":null},"verse":false,"words":401,"text":"Senarius enim numerus, & sextam seculi notat aetatem, in qua a diabolica captiuitate liberatus est homo; et sextum diem, in quo Mun di est creatura perfecta: sicque bonorum operum perfectionem designat. tria vero sunt tempora Dominicae visitationis, quibus fructum dare negauit, quia ante legem, sub lege, & sub gratia obedire despexit; in quibus Iudaea, quia terrena magis, quam cęlestia no uerat operari, quasi Decem & octo annis à suae mentis erat rectitu dine curuata. Accipe aliud de muliere inclinata mysterum. Ecclesia cum mensuram legis, in qua est Decalogus, & resurrectionem Christi, in qua octo beatitudines sunt, impleuerit, tunc sabbato, idest quiete perpetua perfruetur, & in sublime erecta fastigium, inclinationem nostrae infirmitatis sentire non poterit: Ideo autem curata est haec mulier, idest populus Christianus, quia & legem impleuit, & percepit gratiam in lauacro, per quod morimur seculo, & resurgimus Christo. Nam in decem verbis, legis perfectio est: in octauo numero, resurrectionis est plenitudo. Glosa ordinaria exponens curationem illius mulieris: Hęc mulier (inquit) non nisi post Decem et octo annos erigi potuit; quia humana natura hanc corruptionem deponere, & ad induendam incorruptionem aeternae beatitudinis erigi non poterit, nisi prius impleuerit legem, quę in decem praeceptis continetur, & gratiam in qua Christi resurrectio facta est, & nostra exspectatur. Pertinet ad hanc significationem, quod cum ludaea fecisset malum in conspectu Domini, traditaque fuisset in manu pinguissimi Eglon regis Moab, clamans ad Deum anni Decimo octauo meruit suscitari sibi saluatorem nomine Aioth. vt scilicet intelligatur hic numerus Diuinae in nos beneficentię nota esse, & demonstratio. Mystice autem Aioth duas dexteras habuisse dicitur, nempe quia iustus erat. non.n. poterat iustus esse, & habere sinistram. Inde Psalmo nonagesimo de sancto dicitur: Cadent a latere tuo mille, & decem millia a dextris tuis. Psal. 90. Dextera sancti dicitur: sinistra non dicitur, sed latus. Item in Euangelio dicit Dominus: Qui te percusserit in dexteram maxilMatth. 5. Luc. 6. lam, praebe illi & alteram. Non sinistram, non enim est sinistra quae praebetur, sed dextera alia, quia iustus duas habet dexteras. Aioth igitur, qui secundum Hebraicam transtationis virtutem Laus interpretatur, typus est Christi. quare Psalmo Decimooctauo propheta Regius edißerit de primo IESV Christi aduentus Psal. 18. nam per hunc suscepit inimicus occasum, & genus humanum singulare praesidium; per hunc tyrannus ille relegatus ingemuit, & & absolutus est homo, qui mortiferis vinculis tenebatur obnoxius. & sicut mulier hoc numeri calculo, iubente Christo, à sua infirmitate saluata est; ita se in hoc Psalmo petijt Dauid peccatis proprijs liberari, nempe per hunc calculum significans tempus aptissimum, in quo & ipse Domini salutifera beneficia mereretur.","prev":{"citation":"Numerorum Mysteria 421-2","label":"DE NVMERO XIIX","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/421-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/421-2"},"next":{"citation":"Numerorum Mysteria 423-2","label":"DE NVMERO XIX","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/423-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/423-2"},"credit":{"text":"Pietro Bongo, Numerorum Mysteria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}