{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Numerorum Mysteria 424","citation":"Pietro Bongo, Numerorum Mysteria 424","ref":"424","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/424","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/424","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/424.md","author":{"name":"Pietro Bongo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo"},"work":{"title":"Numerorum Mysteria","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria","urn":null},"verse":false,"words":276,"text":"Sa lomon. rare incipiunt in deserto, haerentes annis 19. in cades Barne. Anno Vide Decimonono iterum insaniunt, & contra Dei oraculum pugnam Chromicom maiu aduersus Amalechitas infelicem capessunt. Vnde & in poenam alijs Hebraeo 19 annis circa eundem locum desident. Hinc illud apud Hebraeos: rum cap. 8 quod lati Sedebitis in Cades Barnea iuxta dies quibus antea sederatis. cum nitati do nauit G. ergo illic prius mansissent 19 annis, & postea etiam alis 19 annebrard nis manserint, fiunt omnes triginta octo. de quibus legitur Deuter: cap. 2. Tempus quo ambulauimus de Cades Barnea vsque ad transitum torrentis Zareth triginta octo annorum fuit, donec consumaretur omnis congregatio hominum bellatorum de castris, sicut iurauerat Dominus. Hoc etiam numeri calculo destructam fuisse Cap. 25 domum Domini his verbis testatur quartus Regnorum liber: Men se quinto septima die mensis, ipse est annus Nonus decimus regi Babylonis, venit Nabuzardan princeps exercitus, seruus regis Ba bylonis in Hierusalem, & succendit domum Domini, & domum Regis, & domos Hierusalem, omnemque domum combussit igni, et muros Hierusalem in circuitu destruxit omnis exercitus Chaldaeorum DE NVMERO XX. E Vicenario dicturi illud in primo limine obseruandum occurrit, characterem videlicet 2, qui in singulari limite seu nota duo significat, suam tenere naturalem nempe tristem significa tionem etiam in secundo scilicet 20, in tertio nimirum 200, & in quarto nempe 2000. Cum.n. hi numeri radicem in dualitate habeant, nunquam fere in rebus lętis, apud Poetas, vel etiam sacra Oracula vsurpati reperiuntur. Veritatis huius testis locupletissimus accedit Homerus Poetarum omnium co rypheus, qui cum optime numerorum mysteria nosset, nunquam Vicenarium nu merum adhibet, nisi ad res tristes, luctuosas, acerbas, atque tandem diri omnis. Vicenario equidem vtitur Antinous insidias instructurus Telemacho profectionem paranti. Vlyss. Rhaps. 4.","prev":{"citation":"Numerorum Mysteria 423-2","label":"DE NVMERO XIX","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/423-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/423-2"},"next":{"citation":"Numerorum Mysteria 425","label":"DE NVMERO XIX","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/425","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/425"},"credit":{"text":"Pietro Bongo, Numerorum Mysteria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}