{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Numerorum Mysteria 433","citation":"Pietro Bongo, Numerorum Mysteria 433","ref":"433","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/433","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/433","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/433.md","author":{"name":"Pietro Bongo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo"},"work":{"title":"Numerorum Mysteria","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria","urn":null},"verse":false,"words":258,"text":"quo fit vt non sint duo, sed vnum habentes cor, & animam unam) tum etiam quia licet tres diligere teneamur, Deum inquam nosipsos, & proximum nostrum; duo tamen, non tria, dedit nobis IESV praecepta di lectionis, dicens apud Matthaeum: Diliges Dominum Deum tuum ex toto. Cap. 21. corde tuo, & proximum tuum sicut te ipsum. Superfluum sane fuerat illud pręcipi, ad quod faciendum homo adeo pronus erat ex se, vt illud aut non posset, aut nollet dimittere etiam si prohiberetur, cum hoc naturae insitum sit, vt non solum quisque carnem suam odire non possit; sed multos etiam hominum videamus vsque adeo arden Vide ada gium Mul te, & inordinata charitate se ipsos amare, vt eorum nimius amoti te ode rint, si te peccatorum fons, & caussa iuremerito dici possit. In cuius rei te ipsum astimonium hunc sermonem profert diuiloquus Plato lib. de Legibus mas. quinto: Omnium maximum quiddam malum in multorum hominum animis est innatum: cuius quidem, cum facile sibi omnes igno scant, remedium nullum excogitant. Est autem hoc quod dicere solent, quod natura sibi quisque amicus est, recteque est ita id se habere. Sed reuera nimius in seipsum amor omnium peccatorum omnibus semper est caussa. Occęcatur quippe circa amatum, qui amat. Quapropter qui se amat, cum seipsum magis, quam veritatem honorandam putet, quid bonum, iustum, pulchrum sit, male iudicat. Decet sane eum qui magnus vir futurus est, neque seipsum, neque sua diligere; sed iusta semper, siue a seipso, seu ab alio quouis gerantur. Et reliqua. Platoni lucide patrocinari videtur Ecclesiastes dicens. Melius est duos eße simul, quam vnum. habent.n.emolumentum socie","prev":{"citation":"Numerorum Mysteria 432","label":"Cap. 4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/432","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/432"},"next":{"citation":"Numerorum Mysteria 433-2","label":"Cap. 41","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/433-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/433-2"},"credit":{"text":"Pietro Bongo, Numerorum Mysteria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}