{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Numerorum Mysteria 443-2","citation":"Pietro Bongo, Numerorum Mysteria 443-2","ref":"443-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/443-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/443-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/443-2.md","author":{"name":"Pietro Bongo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo"},"work":{"title":"Numerorum Mysteria","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria","urn":null},"verse":false,"words":278,"text":"&, sicut futurum erat, vt destructo peccati regno, regnaret ille iustitię Rex, manufortis, & desiderabilis; sic factum est, vt abiecto regno Saul, quem propter superbiam Deus proiecit, regnaret Dauid quasi tenerrimus ligni 2. Reg. vermiculus, humilis in oculis suis, quatenus recto ordine supernae dignationis prior filio suo sederet Rex pater in populo Dei. Nam vi non dubitemus ita esse, quod.s. illius patris, & huius filij vna sedes sit, occurrit auctoritas Euangelica, cum ad Mariam Gabriel Luc. 1. Archangelus dicit: Et dabit illi Dominus Deus sedem Dauid patris sui, & regnabit in domo lahacob in aeternum, & regni eius non erit finis. Si ergo sedem illam in cęlo positam dilatato sensu intueamur, in qua sedit Dauid, & post eum hic filius eius, statim apparet, quae sint sedilia Vigintiquattuor in circuitu eius. Nam post filium, cui Dominus Deus dedit sedem Dauid patris sui, Salomonem dico, successerunt per ordinem duodecim ludices, & ante patrem illum, qui primus in illa sede sedit electione Dei, praeNice futerunt populo Dei duodecim Iudices; primus Othoniel filius Ce phorus Call. Ec naez frater Caleb; secundus Aioth filius Gera filij lemini; tercl. histo. tius Sangar filius Anath; quartus Barach filius Abinoem; quin Iud. 3. tus Gedeon filius Ioas, sextus lair Galodites; septimus lephte Ga laadites; octauus Abeßan de Bethleem; nonus Ahialon Zabulonites; decimiis Abdon filius Hellel Pharaotonites; vndecimus Sanson; duodecimus Samuel. Isti sedem illam, vel Regnum Dauid tempore praecedentes, quasi ab anteriori parte sedem in cęlo positam cir cumsedent. Alij vero ludices, duodecim videlicet Apostoli, quibus dictum est: Sedebit is & vos super sedes duodecim, iudicantes duo-Matth.19 decim tribus Israel. filio Dauid temporaliter succedentes, circum sedem illam, quasi à parte posteriori sedent. Secundum Ambrosium, sunt 24. libri Prophctarum, & legis, reserentes testimonia iudicij.","prev":{"citation":"Numerorum Mysteria 444","label":"DE NVMERO XXIV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/444","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/444"},"next":{"citation":"Numerorum Mysteria 446","label":"DE NVMERO XXIV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/446","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/446"},"credit":{"text":"Pietro Bongo, Numerorum Mysteria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}