{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Numerorum Mysteria 45-3","citation":"Pietro Bongo, Numerorum Mysteria 45-3","ref":"45-3","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/45-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/45-3","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/45-3.md","author":{"name":"Pietro Bongo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo"},"work":{"title":"Numerorum Mysteria","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria","urn":null},"verse":false,"words":324,"text":"bolus iam misisset in cor Iudae Simonis Iscariotis vt traderet Christum. Sed solus hoc ludas implere non potuit. Quid ergo scriptum est: Abijt Iudas ad Scribas, & Pharisaeos, & ad Pontifices, di-Matt. 26. cens eis: Quid mihi datis, & ego cum vobis tradam? Habes hic Diabolum, Iudam, Scribas, Pontifices, & Pharisaeos. Atque hoc in ceteris cernere vel facile poteris. Vbi igitur peccata sunt, ibi est multitudo; vbi autem Virtus, ibi singularitas, ibi Vnitas. Ac vt manifestius dicam, principium malorum omnium est multitudo; principium bonorum, coangustatio, & à turbis in singularitatem redactio. Et puta nos omnes, si veram felicitatem, ad quam cum Angelis factus est Homo, consequi volumus, ad V nitatem peruenire oportet, vt perfecti efficiamur in eodem sensu, & in eadem sen tentia, & simus Vnum corpus, & Vnus cum Deo spiritus; vt apud Deum, non apud nos, Deum possideamus, cognoscentes sicut & cogniti sumus. Ille enim nos, non per nos, sed per se ipsum cognouit. Ita & nos cognoscemus illum per ipsum, & non per nos. Haec est to ta merces, haec est vita aeterna, haec est sapientia quam Sapientes se culi non cognouerunt, vt ab omni multitudinis imperfectione redigamur in V nitatem per copulam indissolubilem cum eo, qui est ipsum Vnum. Si vero tales sumus, vt nos non circumscribat diuina Vnitas, sed & de nobis dici possit: Ego quidem sum Pauli, ego au I. Cor.I. tem Apollo, ego vero Cephae, & adhuc à malitia scindimur atque di uidimur, non sumus futuri vbi sunt illi, qui rediguntur in Vnionem. Nam vti de Patre, Filio, & Spiritu sancto scriptum est: Et tres, Iob. 4. Vnum sunt; Sic qui Vnum spiritum habet, in Vnionem coarctatur. Ait quippe Saluator: Ego, & Pater Vnum sumus. Et pro Aposto Lohi. 10. lis orans ad Patrem, dicebat: Pater fac quemadmodum ego et tu Vnu & i7. sumus, ita et isti nobiscum Vnum sint. Hanc Vnitatem spcrabat Pau lus dicens: Cognoscam non ex parte, sed sicuti & cognitus sum. Et si . Cor 23 sperabat, nonne iure dicebat: Quis me separabit a Charitate Christię Rom.2.","prev":{"citation":"Numerorum Mysteria 44","label":"Cap. 19","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/44","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/44"},"next":{"citation":"Numerorum Mysteria 46-3","label":"Cap. 19","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/46-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/46-3"},"credit":{"text":"Pietro Bongo, Numerorum Mysteria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}