{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Numerorum Mysteria 461","citation":"Pietro Bongo, Numerorum Mysteria 461","ref":"461","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/461","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/461","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/461.md","author":{"name":"Pietro Bongo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo"},"work":{"title":"Numerorum Mysteria","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria","urn":null},"verse":false,"words":227,"text":"Est enim Cephas Chaldaicum uerbum idem quod petra. porro PeMat. 16 trus auctore Augustino vniuersam significabat Ecclesiam, quę in hoc seculo diuersis tentationibus velut imbribus, fluminibus, tempestatibusque quatitur, & non cadit: quoniam fundata est super petram: vnde & Petrus nomen accepit. non enim a Petro petra, sed Petrus a petra: sicut non Christus a Christiano, sed Chri stianus a Christo vocatur. Ideo quippe ait Dominus: Super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam: quia dixerat Petrus: Tues Christus filius Dei viui. Super hanc ergo, inquit, petram, quam confessus es, aedificabo Ecclesiam meam. Petra enim erat Christus, super quod fundamentum etiam ipse aedificatus est Petrus. Redeamus ad Arcam. Euidentius enim Ecclesiae soliditas fuit Gen.s. exposita, quando Vicesimus septimus dies mensis commemoraΑυę. con tra Fautus est; quia nos ad omne opus bonum paratos, idest, quodam mostum lib. do quadratos Trinitas perficit; in memoria, qua Deum recolimus; in intelligentia, qua cognoscimus; in voluntate, qua diligimus. Nec à mysterio vacat, quod Arca Nohe septimo mense se-Gen. 8. dit, hoc est, requieuit. ad illam siquidem septimam requiem recurrit significatio. Et quia perfecti requiescunt, ibi quoque illius quadraturae numerus iteratur. nam secundum translationem Septuaginta, Vicesima septima die septimi mensis commendatum est Ividem. hoc sacramentum, cum Arca requieuit super montes Armeniae. Et rursus, Vicesima septima die secundi mensis, quando arefaIbidem. cta est terra ea commendatio confirmata legitur. quod enim promittitur in spe, hoc exhibetur in re.","prev":{"citation":"Numerorum Mysteria 460-2","label":"DE NVMERO XXVII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/460-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/460-2"},"next":{"citation":"Numerorum Mysteria 462","label":"DE NVMERO XXVII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/462","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/462"},"credit":{"text":"Pietro Bongo, Numerorum Mysteria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}