{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Numerorum Mysteria 475","citation":"Pietro Bongo, Numerorum Mysteria 475","ref":"475","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/475","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/475","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/475.md","author":{"name":"Pietro Bongo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo"},"work":{"title":"Numerorum Mysteria","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria","urn":null},"verse":false,"words":298,"text":"Maxima sane poena & supplicium est, cum Ciuitati adole scentes praesunt. Iuuentus.n. leuis est, & ad mala propensa, atque procliuis; libido indomita, ira immanis, insolentia, & contumelia, superbia, & animus inflatus, propriae sunt iuuentutis perturbationes: inuidia praeterea in rem, quae excellit, suspicio aduersus suos, sexcentorum denique malorum aceruus iuuentuti est adiunctus. Quorum omnium participes esse necesse est eos, qui ab illis reguntur. quoniam Principum mala calamitatem afferre solent his, qui in eorum ditione, ac imperio sunt. Quare cum Dom: nus apud Esaiam Cap. 3. se persecuturum Hebraeorum scelera testaretur; Dabo (inquit) Prin cipes eorum pueros. Et Eccles. cap. Io Vae tibi terra, cuius Rex puer est. Quasi a puerorum imperio sint vniuersa mala attendenda. Quod quidem exemplo certe comprobatum legimus lib. 3. Regum. mortuo Cap. 12. .n. sapientissimo Salomone postularunt Israelitae a Roboam, qui in regno patri succeßerat, vt grauißima patris sui onera remitteret; is vero tertio die, vt pollicitus fuerat, reiecto seniorum consilio pru dentiae, & laenitatis pleno, dure respondens ex iuuenum sententia, quibuscum fuerat educatus, abnuit populi rogatis, minasque insuper addidit, dicens: Pater meus aggrauauit iugum vestrum, ego autem addam iugo vestro; Pater meus cecidit vos flagellis, ego autem cedam vos scorpionibus. Quo circa factum est, vt decem statim ex duodecim tribubus ab eo desciscerent, aliumque Regem sibi con stituerent, tantum effecit iuuenilis animi impudens consilium. Ac cedat huc Marius Marij Arpinatis filius, qui viginti natus annos consulatum inuasit, quem honorem tam immaturum mater fleuisse traditur. huius Marij interfecti caput ad Syllam missum est, & in medio fori ante rostra appensum: Romana iuuentus hunc MMarium sic irrisit: Remigem esse prius opportere, quam ad gubernacu la dimouere manus. Hinc etiam mala, quae ante euersionem Hieru salem extitere profecta sunt, cum inter se iuuenes concurrendo seditionesque Origenes in Cantic. cant. Epist. ad Theo philum, & i Ezech. Greg. i Ezech. Beda in Luc. lib.","prev":{"citation":"Numerorum Mysteria 474-2","label":"DE NVMERO XXX","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/474-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/474-2"},"next":{"citation":"Numerorum Mysteria 476","label":"DE NVMERO XXX","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/476","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/476"},"credit":{"text":"Pietro Bongo, Numerorum Mysteria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}