{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Numerorum Mysteria 479","citation":"Pietro Bongo, Numerorum Mysteria 479","ref":"479","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/479","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/479","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/479.md","author":{"name":"Pietro Bongo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo"},"work":{"title":"Numerorum Mysteria","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria","urn":null},"verse":false,"words":322,"text":"Notandum autem quod Triginta cubiti altitudinis templi, non vsque ad supremum eius fastigium, sed vsque ad laquearia pertingebant; Deinde ad laquearia medij coenaculi alij Tri ginta cubita altitudinis assurgebant. Porro tertium coenaculum, quod supererat, bis Triginta cubitos habebat in altitudine. quo fit vt omnis altitudo domus, in centum viginti cubitos extenderetur. Prima igitur domus, Triginta cubitis in altitudine surgit, quia praesens Ecclesia ad videndam Speciem sanctae Trinitatis, tota intentione suspenditur. Superior domus Triginta aeque cubitis in altum surgit, quia solutae corporibus animae perfectorum, vsque ad diem vniuersalis iudicij, eiusdem beatae, & indiuiduae Trinitatis praesenti visione fruuntur. Suprema domus bis Tricenis alta est cubitis, quia resuscitati a mortuis omnes Electi, in contemplatione eiusdem sui Conditoris, qui in tribus personis vnus est Deus, ęterna spiritus simul, et carnis immortalitate gaudebunt. Hactenus Beda. Acetabulum argenteum ponderis centum & 30. siclorum, qui numerus ex vnitate centena, & ternario deceno consistit, nil aliud significat, quam vnius Dei, triumque personarum fidem. Propter Triginta iustos parcit Deus Sodomis, hoc est, propter seruantes legem cum fide Trinitatis. Ad hos referuntur Triginta ca moeli foetę. Numerati Leuitę a Triginta annis, & supra, interpre te Origene designant perfectos ad opera Dei. Triginta viri recum bentes cum Samuele, significant habentes fidem, quę per dilectionem operatur. Iair Galaadites iudex strenuus, Triginta filios, Iudic. 10 super Triginta pullos asinarum sedentes habuiße legitur, nostrum ducem IESV Christum significans, qui sedens super pullum asi-Loc. 19. nę, triplicatum decalogum suis sequacibus in fide sanctae Trinitatis excolendum, & tenendum quasi filijs suis commendauit, per quem carnis petulantiam refrenarent, & in ea ad statum vitę se dirigerent. Abeßan quoque de Bethlehem, eiusdem numeri Tricenarium in filijs & filiabus ostendit, filijs vxores, filiabus maritos eiusdem nimeri prospiciens, & in domum suam vxoratos filios, & maritatas filias simul introducens. Christum in hoc duce, doctores Ecclesiae in filijs, plebem in filiabus aduerte; fide, spe, & charitate, omnes introductos per ducem suum in domum Ecclesiae. Illud etiam ad huius numeri proprietatem notandum, quia custodientibus diuina mandata lex Moysis Triginta ponit benedictiones. sic.n.","prev":{"citation":"Numerorum Mysteria 478","label":"DE NVMERO XXX","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/478","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/478"},"next":{"citation":"Numerorum Mysteria 480","label":"DE NVMERO XXX","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/480","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/480"},"credit":{"text":"Pietro Bongo, Numerorum Mysteria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}