{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Numerorum Mysteria 498","citation":"Pietro Bongo, Numerorum Mysteria 498","ref":"498","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/498","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/498","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/498.md","author":{"name":"Pietro Bongo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo"},"work":{"title":"Numerorum Mysteria","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria","urn":null},"verse":false,"words":271,"text":"In anima propter peccatum; in carne propter poenam peccati. Ille vero, quia peccatum non habuit, in anima non est mortuus, nisi tantum in carne. Et hoc propter similitudinem carnis peccati, quod de Adam traxerat. Igitur simpla eius mors profuit duplae nostrę; & simpla eius resurrectio, duplae nostrę resurrectioni profuit. Mors.n.carnis eius, & resurrectio eius, duas mortes nostras, & duas resurrectiones nostras significant. Magno igitur sacramento vna die, & duabus noctibus iacuit in sepulchro, quia lucem simplae mortis suae, tenebris duplae mor tis nostrae adiunxit. veniens.n. ad nos, qui in morte carnis pressi era mus, vnam suam.i.carnis mortem detulit, & duas nostras absoluit; simplam suam duplae nostrę contulit, & duplam nostram subegit. August. de Trin lib. 4. cap. 6. Sic ergo apparet illa ratio simpli ad duplum in horis Trigintasex, cum duodecim conferuntur ad vigintiquattuor. Et horum quidem numerorum caussas, cur in Scripturis positae sint, potest alius alias indagare; vel quibus istae quas ego reddidi praeponendae sint, vel aeque probabiles, vel istis etiam probabiliores frustra tamen eos esse in Scripturis positos, & nullas caussas esse mysticas, cur illic isti numeri commemorentur, nemo tam stultus, ineptusque contenderit. Ego autem quas reddidi, vel ex Ecclesiae auctoritate à maioribus traditas, vel ex Diuinarum testimonio scripturarum, vel ex ratione numerorum, similitudinumque collegi. Contra rationem nemo sobrius, contra Scripturas nemo Christianus, contra Ecclesiam nemo pacificus senserit. Hactenus verba August. Est denique illud in hoc calculo considerandum, quia dici potest numerus hominis poenitentis. Aprima.n.Dominica Quadragesimae, vsque ad Pasthalis solemnitatis gaudia, sex hebdomadae veniunt, quarum videlicet dies quadraginta, et duo sunt, ex quibus dum sex dies Dominici ab abstinentia subtrahuntur, nen plus in iciunto, quam Trigiuta & sex dies remanent.","prev":{"citation":"Numerorum Mysteria 497","label":"DE NVMERO XXXIV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/497","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/497"},"next":{"citation":"Numerorum Mysteria 499","label":"DE NVMERO XXXIV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/499","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/499"},"credit":{"text":"Pietro Bongo, Numerorum Mysteria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}