{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Numerorum Mysteria 502","citation":"Pietro Bongo, Numerorum Mysteria 502","ref":"502","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/502","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/502","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/502.md","author":{"name":"Pietro Bongo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo"},"work":{"title":"Numerorum Mysteria","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria","urn":null},"verse":false,"words":344,"text":"Cap. 3. expositioni suffragatur, quod in eadem sacrata Genesi scriptum est de Columba post Quadraginta dies emissa ex arca; quae cum non inuenisset requiem, reuersa est, ostendens per nouum Testamentum re quiem Sanctis in hoc Mundo non esse promissam. sic & Quadragin Beda conta dies, quibus a Satana tentatus est Christus Dominus totum hu in Mar. I ius seculi tempus insinuant, quibus membra eius, sanctam dico Ec clesiam, nunquam tentare desistit. quia Mundus, in quo Domino famulamur, et a quattuor ventis deliniatur, et a quattuor elementis erigitur; quaternarioque diurna et annua curricula peraguntur; diur na, matutinis, meridianis, vespertinis, nocturnisque horarum spacijs: annua vernis, aestiuis, autumnalibus, hyemalibusque mensibus. decen vero sunt pręcepta, per quorum obseruantiam Domino samulantes contra hostis indesessi malitiam decertamus, ex quo fit, vt totum ma Aug. cont. litiae nostrae tempus diserte Quadragenario numero comprehendatur. quinque Isti sane sunt Quadraginta dies, in quibus contra Goliath, et exer hęreses. citum eius.i. contra Diabolum & Angelos eius, Christianorum po pulus pugnare non desinit; nec tamen vincere posset, nisi verus Dauid Aug. de Christus, cum baculo.i.crucis mysterio descendisset. Qui etiam occul constit. euag. li. 3. ta quadam pręsentia quę promiserat, impleturum se fore demonstrans, Matt. 28. post resurrectionem, apparens Apostolis, & loquens de regno Patris, dicebat: Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus vsque ad consummatioBedae in nem seculi. Quem tamen Quadragesimo die cęlos ascendisse legimus. Act. 1. De con. Suffragatur antistes Augustinus in explanatione Psalmi 94. vbi distin. 1 legitur: Quadraginta annis proximus fui generationi: Quadragin ieiunium. ta, inquit, anni hoc significauerunt quod est semper. Quadragenarius etenim numerus integritatem indicat seculorum, tanquam perfici antur secula per hunc numerum. Quod mysterium erudite describens venerabilis Beda lib. de templo Salomonis: Ipsum, inquit, templum, Ecclesię typum gerebat. vnde recte pręforibus oraculi Quadraginta cubitorum erat longitudinis. qui numerus sępe in significationem 3Reze. ponitur praesentis fidelium laboris, quo modo quinquagenarius in significatione futurae quietis & pacis. Denario namque numero continentur praecepta, quorum obseruatione ad vitam peruenitur. denario aeque significatur ipsa, quam desideramus, & pro qua laboramus, vita perennis. quadratus vero est Mundus, in quo pro acquirenda eadem vita, certamus. Vnde & Psalmista congregandam Psal.","prev":{"citation":"Numerorum Mysteria 101-3","label":"DE NVMERO XL","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/101-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/101-3"},"next":{"citation":"Numerorum Mysteria 503","label":"DE NVMERO XL","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/503","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/503"},"credit":{"text":"Pietro Bongo, Numerorum Mysteria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}