{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Numerorum Mysteria 508","citation":"Pietro Bongo, Numerorum Mysteria 508","ref":"508","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/508","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/508","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/508.md","author":{"name":"Pietro Bongo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo"},"work":{"title":"Numerorum Mysteria","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria","urn":null},"verse":false,"words":215,"text":"quae caussa etiam fuit cur uulneratis vltra Quadraginta dies, intereuntibusque non censeantur mortis caussam prębuisse vulnerum illatores. curque Quadraginta diebus, qui Gallico morbo laborant, uel consimili chro nica aegritudine, decoctum ligni Guaiaci fere potare iubeantur. Mo tus quoque à grauioribus plerisque valetudinibus ad conualescentiam ex Quadragesima terminari die passim conspicimus. Quare qui de Thermis volumen edidit Andreas Baccius Elpidianus hęc scri bit cap. vlt. lib. 3. Saluberrimum ob id omnibus esse censetur, vt diutius post balneum nihilo magis sibi indulgeant, quam in balneo ita vt summa eius obseruationis sit Quadragesimus dies; qui sicut motuum naturae, ac morborum, ita & medicinae in suis ministeriis est terminus, veluti peremtorius. Quadraginta diebus duodecim exploratores circumierunt terram Chanaam. Quadraginta annis flotum commemorat Propheta, quasi iam tempore expiationis expleto, liberationis tempus a Domino iure debeat impetrari. Ter Quadraginta annos dedit Dominus resipiscenti mundo, priusquam tem pire Nohe diluuio genus humanum disperderet. Quadraginta postea dies aquę Cataclysmi inundauerunt super terram, abstergentes hominum piacula, & purgantes eam à peccatis ante commissis, vt sextum & septimum Geneseos cap. enarrant. Iustum .n.erat, vt qui per quattuor elementa Mundi, quibus omnia constare dicuntur, dum ea diligit & fouet, Deum offenderat, in ipso numero puniretur. Decem plagas, quibus percussi Aegyptij, dies Quadraginta perdurasse refert Suidas ver. Aegyptus. Quadraginta plagis emendabantur, qui commeruissent. ad hunc enim modum legitur in Deuteron.","prev":{"citation":"Numerorum Mysteria 507-2","label":"DE NVMERO XL","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/507-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/507-2"},"next":{"citation":"Numerorum Mysteria 509","label":"DE NVMERO XL","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/509","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/509"},"credit":{"text":"Pietro Bongo, Numerorum Mysteria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}