{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Numerorum Mysteria 510","citation":"Pietro Bongo, Numerorum Mysteria 510","ref":"510","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/510","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/510","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/510.md","author":{"name":"Pietro Bongo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo"},"work":{"title":"Numerorum Mysteria","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria","urn":null},"verse":false,"words":247,"text":"Tanta denique eodem in populo vilitas fuisse dicitur, vt quis vno argenteo dato triginta sibi emeret Iudęos. quod nutu Dei factum esse, nemo qui ambigat. Vt qui Deum dominum suum, quasi vile mancipium, vili precio vendiderant, uiliori precio & ipsi uen derentur. Non tamen ludaeos, pro his quae in Christum commisere piaculis, ultio subsecuta fuit. Verum pietas ac clementia Dei, licet Aegesij pus. ingratis, fuit oblata: nam Quadraginta post admissum piaculum, continuis protracta annis impiorum poena differtur. In quibus & Apostoli omnes, praecipue tamen lacobus, qui frater Domini dicebatur, in Hierosolymis Episcopus constitutus, indesinenter populum con missae impietatis feralis ausi de scelere commonebat, si possent forte commissi criminis agere poenitentiam. Ostendebat namque eis Deus per suam patientiam, quod eorum quaereret poenitentiam. Verum quia Quadragenarium annorum numerum poenitentiae sacrum, & expiationi, transgredi uoluerunt, dedit eos Deus in dispersionem. Huic argumento sunt Niniuitae, ad quos mißus Ionas, cum eum cla Gap. 3. mantem audißent, ac dicentem: Adhuc Quadraginta dies Niniue subuertetur. dignos fecere poenitentiae fructus. Quare Dominus mi sertus est super malitiam quam loquutus fuerat, ut faceret eis, & Ezec. 29 non fecit. Quadraginta annis non habitata Aegyptus, impoeniten Ezech. 4 tiam designat. Quadraginta diebus dormiens Ezechiel super latus dextrum, assumta iniquitate Iuda, Quadraginta annos captiuitatis domus luda, designauit. Quadraginta annis contulerat Deus Flal. 94. Opt. Max. beneficia Israelitis, qui non sunt conuersi. Quadragint a annis iudicans Heli Isiaeliticum populum, designat transgressionem mandatorum. ideo iudicat Quadraginta annis, quia legis austeram IReg.i Gl. inter disciplinam ad timorem subiectae plebis exhibuit, ut materiam humalin.","prev":{"citation":"Numerorum Mysteria 509","label":"DE NVMERO XL","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/509","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/509"},"next":{"citation":"Numerorum Mysteria 511","label":"DE NVMERO XL","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/511","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/511"},"credit":{"text":"Pietro Bongo, Numerorum Mysteria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}