{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Numerorum Mysteria 536","citation":"Pietro Bongo, Numerorum Mysteria 536","ref":"536","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/536","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/536","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/536.md","author":{"name":"Pietro Bongo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo"},"work":{"title":"Numerorum Mysteria","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria","urn":null},"verse":false,"words":334,"text":"(septimus enim praesens est seculum, vtpote quod per hebdomadas numeretur) primum autem vt diuinae ac cę lestis Reipub. atque immortalis vitae principium, vel vt eximium & excellentem, vel vt rectius loquar, quoniam primus dies ratione secundi, & tertij, & aliorum deinceps sequentium dicitur. Dies autem futuri seculi nullos alios dies sibi succedentes habet, nec Solis occubitu extinguitur. idcirco solus ille vnus nominandus est, vt successore carens, finisque nescius, nec iam nocte intercisus, verum sempiterno fulgore coruscantem, nec vnquam occumbentem Solem habens. Hinc fit, vt in diuinis litteris quotiens in singulari numero dies ponitur, venturus ille significetur, qui noctem non patitur, de quo scriptum legitur: Et erit illi Dominus lumen aeternum. Et in quodam Psalmo dicitur, quia melior est dies vna in atrijs Domini super millia. Merito igitur vnum hunc diem, qui ad Quinquagenarium explendum desideratur, ex futuro seculo accepimus. Necesse est enim in illius seculi statum desinere sabbatismum illum, qui animis nostris in hac vita contingit, hoc est, cessationem illam a mundanis operibus, quam mors affert; quemadmodum septenarius in octonarium desinit, vt hac ratione curae nostrae partem septem im pertiamur, hoc est, huic vitae, atque ita demum octo, idest, futurae; nimirum, vt non huius tantum vitae cura, & solicitudine tangamur, sed etiam futurae. sic enim nonnulli illum Salomonis locum intellexerunt: Da partes septem atque etiam octo. Septem quidem hanc vitam nominantes, vt quae eadem cum septenario numero mensura finitur; octo autem, suturam. Is porro suam vtrique vitae partem dat, qui hic quidem bonis actionibus atque operibus incubuit; in altero autem seculo restitutus est, hoc est, in cęlestium bonorum perceptione constitutus. Atque id notatu dignum, à nobis haud multum dissonare Pythagoricos, quando octonarium appellant cubum, cum septem errantibus inerrantem sphęram connumerantes, pe quas annum magnum fieri censebant, veluti quandam periodum remunerationis eorum quae sunt promissa; octauum nempe orbem quem cęlum dicimus, & firmamentum, in quo omnes quas cernimus stellae praeter septem errantes continentur, extremum atque vltimum esse credidit aetas Aristotelis, Ciceronis, & Plinij, solumque perpetuo cursis ab ortu in occasum ferri, atque ideo ab firmitate, et con stantia motus, Firmamentum vocauere.","prev":{"citation":"Numerorum Mysteria 535","label":"DE NVMERO L","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/535","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/535"},"next":{"citation":"Numerorum Mysteria 537","label":"DE NVMERO L","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/537","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/537"},"credit":{"text":"Pietro Bongo, Numerorum Mysteria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}