{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Numerorum Mysteria 555","citation":"Pietro Bongo, Numerorum Mysteria 555","ref":"555","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/555","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/555","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/555.md","author":{"name":"Pietro Bongo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo"},"work":{"title":"Numerorum Mysteria","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria","urn":null},"verse":false,"words":313,"text":"edisserens de mystico numero Discipulorum, haec scribit: Sicut vigintiquat tuor horis totus Orbis peragitur, atque à Sole illustratur: ita mysterium illuminandi Orbis per Euangelium Tri nitatis in Septuaginta duobus Discipulis intimatur. Vigintiquattuor. n. ter in 72 ponimus. Affert Beda eiusdem numeri Discipulorum Christi alteram rationem, dicens: Certificauerat Deus per Prophetas, quod Euangelij prędicatio salutaris comprehensura erat non solum Israel, sed etiam Gentium greges; & ideo a Chiisto post duodecim Apostolos, & alij Septuaginta duo sunt instituti. Et bene Septuaginta duo mittuntur, quia totidem linguarum Gentibus Euangelium prędicandum erat. Vt quano duodecim Apostoli primo propter duodecim Tribus I srael; ita et hi propter exteras gentes destinarentur imbuend.is. Cum.n.filij Nohe ab Oriente proficiscerentur, Gen. 10. atque in Assyriam uenissent, Babyloniam & turrim ędificare cęperunt Nemrod impulsore, statimque in Septuaginta duas linguas de tribus Nohe filijs Orbis terrarum cum suis cultoribus distinctus est, vt lin guae hominibus pares fuerint sicut maiorum nostrorum sagax pruden Arnobi tia posteritati transmisit. Sem primogenito Nohe pars facta est a thetor in Persida, & Bactris vsque in Indiam longe, & vsque Rhinocoruras; exposi – tione quae spacia terrarum habent linguas sermone barbarico 27. FiliBeda li. ergo Sem ab Euphrate fluuio vsque ad Oceanum terram incoluerunt de sex ęPorio filij lapheth poßederunt terram ab Amana, & Tauro Sy. tatibus Mundi. riae Coeles, & Ciliciae montibus vsque ad fluuium Tanaim. Habet etiam Tigridem fluuium, qui diuidit Mediam, & Babyloniam, in linguis 23. Cham vero pars facta est a Rhinocoruris vsque Gadiram, habens linguas sermonepunico: a parte Garamantum, latino sermone: a parte Boreae, barbarico sermone: meridiana Aethiopum & Aegyptiorum ac barbaris interioribus, vario sermone, 22. linguis. Fuit autem terminus eius a Sydone donec venias in Gerara, vsque Gazam, pergentibus Sodomam, & Gomorram, a Danaim vsque Lisen. fiunt ergo linguae simul Septuagintaduae. Ipsa vero gentium vocabula, vel patrias, seu linguas, mutatis & deletis alicubi temporum vetustate vocabulis, & scriptorum vitio exemplaribus corruptis diffinire admodum difficile est. Verumtamen adhaec explicanda gressus calami nostri praecedentium imprimamus vestigijs.","prev":{"citation":"Numerorum Mysteria 554","label":"DE NVMERO LXX","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/554","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/554"},"next":{"citation":"Numerorum Mysteria 556","label":"DE NVMERO LXX","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/556","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/556"},"credit":{"text":"Pietro Bongo, Numerorum Mysteria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}