{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Numerorum Mysteria 564","citation":"Pietro Bongo, Numerorum Mysteria 564","ref":"564","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/564","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/564","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/564.md","author":{"name":"Pietro Bongo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo"},"work":{"title":"Numerorum Mysteria","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria","urn":null},"verse":false,"words":322,"text":"Per Octonarium, Deum placare solemus. Iohan. cap. 20. Post dies octo vbi Discipuli erant congregati in vnum venit IESV clausis ianuis. Per Octonarium defectus nostros ploramus. Apud Moysem Nazareus qui super mortuum peccasset, vel seminifluus die octauo ab emundatione offerebant duos turtures, vel duos pullos columbarum, quae scilicet sunt aues gemebundę. Per hunc etiam peccator significatur, vt Apoc. cap. 17. Bestia quae erat, & non est, & ipsa octaua est. octo namque sunt principalia vitia, quę genus humanum infestant, primum gula, secundum fornicatio, tertium auaritia, ira quartum, quinium tristitia, sextum acedia, idest, ocium, vel tędium cordis, septimum vana gloria, octauum superbia. Totidem sunt & modi peccandi. Amentia, vt Dathan: deceptio, vt Eua; repentina obreptio, vt Petrus Apostolus; obliuio, vt Moyses, qui non sanctificauit Deum super petram; tyrannis, vt Darius, qui tradidit Danielem; incredulitas, vt vxor Loth; contemtus, vt Giezi Elisęum. mala affectio, vt Pharisaei, qui celabant resurrectionem Domini. Quare propheta Amos octo vicibus malum Israeli intentat per enuntiatiua verba hęc: Stridebo super voss peribit fuga; non obtinebit sortis virtutem; non saluabit robustus animam; non stabit tenens arcum; non saluabitur velox; non saluabitur ascensor equi; fugiet robustus corde. Totidem vicibus Esaias, et ipse Dominus apud Matthęum cap. 23. Vae generationi illi &c. inclamat contra Scribas & Pharisaeos. Quod ergo audis de Octonario idem prorsus opus est censeas de Octogenario ab eo producto. qui et ipse quandoque notat statum peccati, vt peccator insinuetur in capite asini, de quo 4. Reg. 6. legimus, Samaria obsessa a Benadab rege Syriae, venundatum fuiße caput asini Octoginta argenteis. Ierem. cap. 41. Octoginta viri, quos morti tradidit Hismael. 2. Reg. 23. Octingenti interfecti impetu vno. Et 2. Machab. 5. Octoginta milia occisi. Octonarij numeri fatale exitium nouerunt Astronomi, qui Mundum secanOctonates in duodecim aequales partes quas vocant domos, Octauam morrius vitae ti contribuunt. Cumque ex domibus vna sit alia fortior, Octaua aiosus. omnium debilissima iudicatur. Prima domus (inquiunt) est fortior Ex Petri Pitati Idecima, haec fortior septima, septima fortior est quarta, ista fortiosagog.","prev":{"citation":"Numerorum Mysteria 563","label":"DE NVMERO XXC","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/563","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/563"},"next":{"citation":"Numerorum Mysteria 565","label":"DE NVMERO XXC","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/565","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/565"},"credit":{"text":"Pietro Bongo, Numerorum Mysteria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}