{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Numerorum Mysteria 580","citation":"Pietro Bongo, Numerorum Mysteria 580","ref":"580","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/580","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/580","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/580.md","author":{"name":"Pietro Bongo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo"},"work":{"title":"Numerorum Mysteria","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria","urn":null},"verse":false,"words":208,"text":"perfectioni student. Centum cubiti a porta interiori ad exteriorem, designantes altiorem prosectum eorum, qui iam perfectionem attigisse videbantur. Centum bati olei apud Lucam, magnam Dei mi sericordiam praesignantes. Arca Nohe, quae specialiter typum gestauit Ecclesię, Centum annis fabricata describitur. Centum cubiti longitudinis atrij tabernaculi, spem coelestium significant, & Caelestem vitam. Centum quoque cubitorum erant longitudo, & latitudo Templi, vt ostendatur nos mente, sermone, & operibus Deo seruire debere: vel etiam designari potest perfectio operum. Abraham Centenarius Deo credidit, iustificatus est, & genuit Isaac. Ruper tus Tuitiensis: Cum nascitur (inquit) Isaac, cuius generationem vnica Dei gratia operata est, paternae aetatis nnmerus plenus & integer, vnus et simplex.i.solo limite Centeno contentus est sub vnitate. Vnitas namque apud Philosophos, neque mas, neque femina di citur, & proinde recte sub Centena vnitate paternorum annorum nascitur Isaac, cuius generationem neque viri, neque feminae natura, sed sola diuinae promissionis veritas operatur. Haec Rupertus. Tu vero illud superaddas, In Isaac Centesimo patris sui anno nascente Electos omnes, atque diuinae promissionis filios intelligi, quos Centesimo anno nasci nihil aliud est, nisi singulari magnoque Dei beneficio non solum in praesenti hac vita affici, verum etiam post hanc longe felicissima immortalitate frui. His alijsque secretioribus rationibus, quas illustrium virorum subtiliora ingenia indagarunt, Centenus nu merus in scripturis sanctis sępe sacramentales caussas complectitur.","prev":{"citation":"Numerorum Mysteria 579","label":"DE NVMERO XC","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/579","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/579"},"next":{"citation":"Numerorum Mysteria 580-2","label":"DE NVMERO CXII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/580-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/580-2"},"credit":{"text":"Pietro Bongo, Numerorum Mysteria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}