{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Numerorum Mysteria 587","citation":"Pietro Bongo, Numerorum Mysteria 587","ref":"587","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/587","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/587","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/587.md","author":{"name":"Pietro Bongo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo"},"work":{"title":"Numerorum Mysteria","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria","urn":null},"verse":false,"words":293,"text":"priuentur, dupliciter prodesse caeteris: namque horum exemplo à pecca to caeteros deterreri, et improbis hominibus mundum ipsum emendari. Mystice vero qui pondere & mensura omnia regit, & administrat Dominus, Centum viginti annos deputarat, quod poenitentiae sit addictus hic numerus ex conflatione quadragenarij ter repetiti, quem frequenter emundationi & purificationi in diuinis litteris inuenimus aptatum. Inde & quadraginta diebus, fusDe poenit. dist. 1. cap Cataclysmo ab hominum iniquitatibus terra diluta est. Reijcit aum ne forsitanD. Hier. transtationem illam, quae habet: Non permanebit spiritus Hier. lib de Hebraicis quaest. Iob. meus in homine &c. dicens in hebraeo scriptum eße: Non iudicabi. Chiysort. in Gen. honiSpiritus meus homines istos in sempiternum, quoniam caro sunt; hoc est, quia fragilis est in homine condicio, non eos ad aeternos seruabo cruciatus; sed hic illis quod merentur restituam. sic enim legit. & Rabi Salamon: Non disceptabit, non iudicio contendet Spiritus meus. Iam vero apud Philon. Iud. dicit Dominus: Non dijudicaLib. Biblica rum antique bit spiritus meus in omnibus istis in secula, eo quod carnales sunt erunt autem anni eorum 120. in quos posui terminos seculi. Nec ab ijs dissentit Glo. de poeniten. dist. 1. prędixerat: Spiritus meus, idest indignatio mea non remanebit in homine in ęternum.i.non erit ęterna, quia non reseruabo hominem in ęternis cruciatibus, sed ipsum hic puniam temporaliter.s.diluuio, quasi Dei sonet clementiam, dum peccator hic pro suis sceleribus visitatur. Magna siquidem est ira Dei, quando peccantibus non irascitur, vltionis tempus differt vt maiori supplicio delinquentes afficiat. Vnde iratus Dominus in hunc modum ad quosdam loqui describitur: Non visitabo filias oceorum cum fuerint fornicatae; nec sponsas earum cum adulterauerint. e contrario misericordiam nuncians: visitabo, inquit, in virPsal. 18. Prouerb. 23 ga iniquitates eorum, & in verberibus peccata eorum; verum tamen misericordiam meam non dispergam ab eis, neque nocebo in veritate mea.","prev":{"citation":"Numerorum Mysteria 586","label":"DE NVMERO CXII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/586","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/586"},"next":{"citation":"Numerorum Mysteria 588","label":"DE NVMERO CXII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/588","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/588"},"credit":{"text":"Pietro Bongo, Numerorum Mysteria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}