{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Numerorum Mysteria 598","citation":"Pietro Bongo, Numerorum Mysteria 598","ref":"598","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/598","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/598","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/598.md","author":{"name":"Pietro Bongo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo"},"work":{"title":"Numerorum Mysteria","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria","urn":null},"verse":false,"words":315,"text":"quia iam illi tulerat praeputia Phi listinorum, pro Merob, quam Saul dedit Adrieli; et postea pro Mi chol Ducenta. Praeterea Ducentos siclos argenti furatus est Acham. Ios. cap. 7. Denique praesens numerus ostendit mysterium suum in caesarie Absalonis, quae ponderabat Ducentis siclis, vt legitur 2. Reg. 14. quem locum exponens Drogon, atque ab historia ad mysticum sensum ascendens, haec nobis consideranda proponit libro primo de Sacramento Dominicae paßionis. Animae caluities quanto dilatatur, tanto se purius in eam vera lux infundit. Qui autem sibi comam nutriunt, cęcitatis & grauitatis sibi damnationem acquirunt. propterea lucis huius beatae visionem perdidit Absalon, quia grauabat eum cęsaries, & non nisi semel in anno tondebatur, & crines suos ponderabat Ducentis siclis pondere publico. Vnde in eodem crine suspensus ad arborem interijt. Absalon, qui interpretatur patris pax, ipse est & Iudas, & quicumque in pace Christo est amaritudo amarissima. Sed quomodo comam nutriebat? fur erat, & loculos habebat. ista enim cęsaries grauabat, & semel in anno tonsus est, quando semel retulit triginta argenteos, quos ponderauit Ducentis siclis, qui numerus immundorum est. Pendet Iudas & Absalon per comam capitis sui. Crinis Absalon quo suspenditur, radix omnium malorum auaritia est; vbi haec radicauerit omnium malorum cęsaries abundabit. &c. In hac capillorum tonsura ne illud quidem quod Pythagoram saepius dicere solitum accepimus, silentio praetereundum est, quippe qui Diuinis addictos mysterijs monebat capillis positis sacrificare. purum enim a non puro tangi nefas esse dicebat Plato. liquet profecto nullum excrementum alimenti purum esse vel castum. Atqui ab excrementis nascuntur crines. Hominem sane constat inter cętera animantia capite esse piloso tum ad necessitatem. propter cerebri humiditatem & commissuras caluae. (vbi enim plurimum humoris calorisque est, ibidem ortum pilorum esse copiosum necesse est) tum ad ornatum, qui sit velut in culmine aedificij, nec in orbem coactus, ne quibusdam partibus nudis, esset informis. Cuius rei non ignarus Licurgus memoriae traditur ciues suos insuefecisse comam nutrire, quod ea pulchros redderet decentiores, deformes vero terribiliores. Charilaus item sciscitatus cur comam nutriret?","prev":{"citation":"Numerorum Mysteria 597","label":"DE NVMERO CC","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/597","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/597"},"next":{"citation":"Numerorum Mysteria 199-2","label":"DE NVMERO CC","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/199-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/199-2"},"credit":{"text":"Pietro Bongo, Numerorum Mysteria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}