{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Numerorum Mysteria 615","citation":"Pietro Bongo, Numerorum Mysteria 615","ref":"615","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/615","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/615","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/615.md","author":{"name":"Pietro Bongo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo"},"work":{"title":"Numerorum Mysteria","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria","urn":null},"verse":false,"words":236,"text":"Neque tamen ad amussim solarem motum assecutus fuerat lulius; sed hęc anni Iuliani quantitas adhuc alia indigebat correctione. succedente enim tempore su peresse ex illis sex horis scrupula quędam compertum est, adeo vt quarto quolibet anno, post diem intercalatum, Sol praecise non sit in illo cęli loco et puncto, in quo fuerat quarto ab hinc retroacto anno. Atque hunc errorem nonnulli pro viribus elidere conati sunt. primus Cl. Ptol. ante annos 1444, hoc est post tempus natiuitatis Saluatoris nostri Christi 138. diligentissimis obseruationibus tempus reuolutionis Solis 365. dierum, horarum5. min. 55. secund. 12. inuenit; ita, vt in annis 300. vnus bissextus praetermitteretur. Nam si exacte residuum tempus à diebus esset sex horarum, inter annos 300. eßent bissextiles 75. at hic desunt minuta 4. secund. 48. Quare si multiplices 4. minut. & 48. secun. in 300. producetur integer dies. Minuta enim 1200, horas 20. & secunda 14400, horas 4 constituunt. Sed & haec anni quantitas nostro tempore ab experimentis aberrat. Ptolemaeus enim nec motum absidis excentrici Solis, ob inopiam obseruationum, deprehendere potuit: nec initium anni, vt par erat, ab aliquo eclipticae fixae loco, sed ab Aequinoctij puncto sumsit: illud inquam temporis Spacium complexus quo Sol ad verum, vel Aequinoctium, vel Solstitium reuertitur, cuius anni Spacia inaequalia sunt. aetate.n. Albategni non horarum5. m. 55. sec. 12. vt tempore Ptolemaei, sed fuit dierum 365. hor. 5. m. 47. fere. Quare Asra el, qui tabulas motuum Alphonso regi composuit, Georg. Peurbachius, IohanDENVM.","prev":{"citation":"Numerorum Mysteria 614-2","label":"Cap. 15","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/614-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/614-2"},"next":{"citation":"Numerorum Mysteria 616","label":"Cap. 15","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/616","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/616"},"credit":{"text":"Pietro Bongo, Numerorum Mysteria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}