{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Numerorum Mysteria 618","citation":"Pietro Bongo, Numerorum Mysteria 618","ref":"618","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/618","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/618","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/618.md","author":{"name":"Pietro Bongo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo"},"work":{"title":"Numerorum Mysteria","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria","urn":null},"verse":false,"words":370,"text":"vsque ad annum egressionis ex Aegypto, compuiantur anni quinque et quadringenti. & à quinto anno Isaac, quo per filium ancillae cępit affligi, labor Quadringentorum computatur annorum, quibus siue in terra Chanaan, siue in Aegypto peregrinum fuit illud simen. Nec obstat quod Paulus vas electum supradictis Quadringentis annis adijcit triginta annos, quoniam non idem sumitur exordium suppu tationis annorum hic, & illic. Apostolus.n. dicit legem datam post annos Quadringentos triginta a Testamento seu foedere Dei facto cum Abraham, numerans annos Quadringentos triginta à tempore primae promissionis factae ad Abraham agentem tunc aetatis annum septuagesimum quintum, ad illud vsque tempus quo lex data est Hebraeis in monte Syna tertio mense, quam egressi fuerant ex Aegypto. sic. n. ait ad Galatas scribens tertio suae Epistolae capite. Abrahae dictae sunt promissiones, et semini eius. Hoc autem dico Te stamentum confirmatum a Deo; lex, quae post annos Quadringentos & triginta facta est, non irritum facit ad euacuandam promissionem. Eandem supputationem requirit quod scriptum est Exhodi ca. 12. Habitatio filiorum Israel qua manserunt in Aegypto Quadringenti triginta anni. Non quod ex eo tempore quo illa promittebantur Abrahae, in ea seruitute, affligentibus Aegyptijs, fuerit semen Israel Quadringentis triginta annis; sed quia bonus et ama tor hominum Deus à sua sententia, non à rerum euentu disciplinae tempus numerare consueuit. quod & hic erga Patriarcham Abraham fecit, non permittens semen eius hoc omne tempus affligi in Aegypto, verum a sententia sua Quadringentos triginta annos enumerat. tunc.n. Abraham egreßus Mesopotamia terram promissionis ingressus est, quod aperte docet editio Septuaginta interpretum, quae dicit: Habitatio filiorum Israel, qua habitauerunt in Aegypto & in terra Chanaan, ipsi & patres eorum anni 430. Quam necessario sequendam, & ipsa hebraica veritas ostendit, quae narrat Chaath silium Leui, quem natum esse constat in terra Chanaan, vixiße annos 133 & filium eius Amram Patrem Mosis annos 137. & ipsum Moysen 8 o fuisse annorum, tempore egreßionis de Aegypto. quorum annorum summa non perficit 430. sed 350. DE NVMERO CDXC. D numerum Quadringentorum nonaginta referri debere remissionem atque relaxationem peccatorum, sunt qui referant Theologi, quod percunctanti Petro Apost. quoties condonaret fratri in eum peccanti, num vsque septies? Dunus responderit. Non solum vsque septies, sed vsque septuagies septies. Aiunt ergo in numero 490. terminum constituiße remissionis, quod hanc numeri summam conficiant septuagies septies, seu septuagies septem.","prev":{"citation":"Numerorum Mysteria 617","label":"Cap. 15","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/617","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/617"},"next":{"citation":"Numerorum Mysteria 619","label":"Cap. 15","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/619","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/619"},"credit":{"text":"Pietro Bongo, Numerorum Mysteria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}