{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Numerorum Mysteria 620","citation":"Pietro Bongo, Numerorum Mysteria 620","ref":"620","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/620","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/620","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/620.md","author":{"name":"Pietro Bongo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo"},"work":{"title":"Numerorum Mysteria","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria","urn":null},"verse":false,"words":347,"text":"Omni autem, cui multum datum est, multum quaeretur ab eo. Et cui multum commendauerunt, plus petunt ab eo. Et quidem vtriusque populi debitum per quinarium numerum multiplicatur. Quia videlicet quinque sunt sensus, quibus in hac vita vtentes, imaginem, quam accepimus nostri Conditoris excolere debemus. Sed minus debet populus, cui legis decalogus per seruum data est; amplius au tem, cui gratia vitae aeternae, per filium commissa: ideoque huius per denarium, illius per centenarium numerum foenus accumulatur, quem ad regni cęlestis, quod his, qui sunt a dextris dabitur, significationem pertinere saepe docuimus. Neque frustra eodem flexu digitorum, quo denarius in laeua, ipse figuratur in dextra, nisi quia & nunc opera decalogi quae littera non poterat, fides perficit, & in suturo reddet vnicuique secundum opera eius. Verum quia neutri nostris viribus, sid illius gratia salui facti sumus per fidem, recte dicitur: Non habentibus illis vnde redderent, donauit vtrisque. Et vtique plus diligit, cui plus donatur. Cui autem minus dimittitur, minus diligit. quia siue bona perficiendae, quam accepimus, scientiae; siue vitandae, quam incurrimus insipientiae velis intelligere multo vtique plus Ecclesiae, quam synagogae donatur, quae & foediori quondam, vtpote quam nulius doctor prohibuit, idololatriae sorde corrupta est. sed vbi abundauit peccatum, superabundauit gratia: & maiori nunc est perfectionis Euangelicae sublimata praeconio. Cui dicitur, quia multi Prophetae & iusti cupierunt videre, quae vos videtis, & non viderunt, & audire quae auditis, & non audierunt. Conuenit huic loco quod Numerorum historia refert, diuisis aequaliter caesorum Madianitarum spolijs, eos quidem, qui de pugna venerunt, Quingentesimum de sua portione caput, ceteros vero Quinquagesimum Domino dedisse. Quia & magna offert, qui se in castris virtutum exercendo, tutum ab incursione conseruat hostili; sed maiora vtique, qui gladium verbi vibrando, innumeras aduersarij exercitus copias sternit. Designabant hunc numerum Romani quemadmodum scribit Valerius Probus, littera, A, quam Gul. Budaeus refert salutarem dici litteram, eamque in iudicijs absolu tionis fuisse notam; vt tristem. C. quae Condemnationis. Asconiu, Pedianus Comm. in primam & tertiam Orationem con. Verrem In diuinatione (inquit) & in alijs causis maioribus vniuersi ludices in cistam tabulas simul conijciebant suas, easque insculptas literas habentes, A absolutionis, Ccondemnationis; cum de alicuius capite agebatur, NL, ampliationis. his.n. litteris significabant non liquere.","prev":{"citation":"Numerorum Mysteria 619-2","label":"619","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/619-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/619-2"},"next":{"citation":"Numerorum Mysteria 621","label":"DE NVMERO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/621","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/621"},"credit":{"text":"Pietro Bongo, Numerorum Mysteria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}