{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Numerorum Mysteria 627","citation":"Pietro Bongo, Numerorum Mysteria 627","ref":"627","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/627","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/627","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/627.md","author":{"name":"Pietro Bongo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo"},"work":{"title":"Numerorum Mysteria","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria","urn":null},"verse":false,"words":230,"text":"Erat autem pondus auri, quod afferebatur Salomoni per singulos annos Sexcentorum sexaginta sex talen torum vt habetur 3. Regum cap. 10. & 2. Paral. cap. 9. Quod ergo vero Regi iure munus & debetur & soluitur, hoc etiam sibi seductor ille tyrannus exigere praesumet. Duoquoque nomina ponunt Primasius, Anselmus, Richardus dictam numerorum summam comprehendentia. primum est: quod significat honori contrarium (neque enim honor ei, sed anathema conuenit) Alterum istud: A1. PIOO. N5O. O7o. Y400. MAo. Es. interpretari potest. Nego. Nec mirum quod hoc vocabulo dignus dicatur Antichristus, idest, negationis; cum Christo nomen congruat credulitatis, ipso testante, cum dicit: Hoc est opus Dei vt credatis in cum quem misit ille. Itemque creditis in Deum? & in me credite. Ac per hoc siue honori contrarium dixeris, quod est Antemos; siue, nego, quod est Arnoyme, iure ad Antichristum potest vtrumque referri; vt per duas partes orationis, nominis scilicet, & verbi, tum personae qualitas, tum operis asperitas insinuetur. Beatus Hippolytus Oratione de Mundi consummatione, eiusdem est sententiae, scripturam. s. sigilli esse Arnoyme, verba eius ita se habent: Ante quoque hostis ille nobis aduersarius, opera Ministrorum suorum, hoc est, idololatrarum, Christi Martyres hortantium: Negato, aiebat, Deum tuum crucifixum. Tale erit tempore illius tempestatis, omnis osoris sigillum dicens: Nego creatorem cęli et terrae, nego baptisma, nego adora tionem a me Deo praestari solitam; tibi adhaeresco, in te credo. Hoc.n. Enoch et Helias denunciabunt: Ne credatis hosti, qui venturus est & apparebit.","prev":{"citation":"Numerorum Mysteria 626","label":"Cap. 42","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/626","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/626"},"next":{"citation":"Numerorum Mysteria 628","label":"Cap. 42","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/628","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/628"},"credit":{"text":"Pietro Bongo, Numerorum Mysteria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}