{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Numerorum Mysteria 630","citation":"Pietro Bongo, Numerorum Mysteria 630","ref":"630","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/630","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/630","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/630.md","author":{"name":"Pietro Bongo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo"},"work":{"title":"Numerorum Mysteria","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria","urn":null},"verse":false,"words":384,"text":"Cur hoc quaeso? nisi quia aliud nomen bestiae significat, et aliud ipsa est? ipsa namque bestia homo est, & in ea Diabolus inhabitat. At ve ro nomen eius, quod sibi vsurpat, quod nisi quis confessus fuerit, ven dere, aut emere non poterit, Deus est. Aduersatur namque, et extellitur supra omne quod dicitur Deus, adeo vt in Templo Dei sedeat, osten dens se tamquam sit Deus, et non sit alius praeter eum. Duos ergo nu meros hic intelligi oportet, alterum nominis eius, quod illa bestia sibi vsurpat.s.Dei, alterum bestiae.i.hominis eius, quod ipsa erit. Alius namque est numerus Dei, & alius hominis; immo omnis creaturae ronalis, quae ad Creatoris gratiam non pertingit, siue hominis, siue Angeli. Debuerat quidem vnus esse numerus Creatoris, et creaturae; sed creatura numerum sibi alium elegit, dissentiendo à Creatore Creatori siquidem numerus est septenarius, quia compleuit Deus opus suum die septimo, & benedixit diei septimo, et sanctificauit illum, de quo haec scribit Philo Iud. lib. de vita Moysis: Moyses diem sacratum septimum veneratus est, cuius eximiam pulchritudinem cernebat acutiori bus oculis, expressam cęlo, Mundoque vniuerso, ipsa natura praeferente eius simulacrum. Inueniebat. n.ante omnia matre carere hunc numerum, expertem feminini generis e solo patre satum absque semine, et absque partu genitum. Animaduertit praeterea septimam semper virginem, nec e matre natam, nec matrem ipsam, nec e corruptione oriundam, nec ipsam corruptibilim. denique intellexit hanc esse Mundi natalem, cęlo, terraeque festam, et omnibiis terrestribus exhilarantem cuncta concinnissimo septenario. Hactenus Philo. Quis est autem numerus creaturae? senarius. Senario namque dierum numero vniuersa creauit summus artifex Deus, et in sexta die. immo et sextus dies creatura est hominis, & ille quidem ad hoc fuit conditus, vt post obedientiae opiis consummatum cum Deo in septimo sabbatizaret.i.requiesceret, eoque compleretur bo no, quod significat dicendo: Compleuitque Deus die septimo opus suum, quod fecerat. Significat namque dies septimus, siue sabbatum aeter nam requiem. Apostolo teste, qui dicit: Ingrediemur. n.in requiem qui credimus, quemadmodum dixit: Sicut iuraui in ira mea si in Psal. 94. troibunt in requiem meam. Nam secundum legem cum non plus quam mille passus in sabbato extra portam progredi liceret, Do-Att. 1I. minus, apud quem tota lex spiritalis est, statum, vel seculum illud, quod praesenti vitae succedit, sabbati nomine voluit intelligi, dum apud Matthaeum inquit: Orate, ne fiat fuga vestra hyeme, vel Cap. 24.","prev":{"citation":"Numerorum Mysteria 629","label":"Cap. 42","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/629","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/629"},"next":{"citation":"Numerorum Mysteria 631","label":"Cap. 42","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/631","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/631"},"credit":{"text":"Pietro Bongo, Numerorum Mysteria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}