{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Numerorum Mysteria 636","citation":"Pietro Bongo, Numerorum Mysteria 636","ref":"636","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/636","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/636","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/636.md","author":{"name":"Pietro Bongo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo"},"work":{"title":"Numerorum Mysteria","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria","urn":null},"verse":false,"words":255,"text":"(numerus vel minimum distans a septingentis) intelligens quod tandiu futuri Principes rebus impe rij nihil essent detracturi, & tandiu consilio Senatus Resp. esset gubernanda, post quod tempus Tyranni essent imperaturi, qui Remp. dissiparent, atque ad priuatos vsus transferrent. DE NVMERO DCCC. tingentenus numerus, futurae resurrectionis gerit indicium, quod octaua die à mortuis resurrexit Christus, & placidae itidem quietis in superna ciuitate Hierusalem perpetuo habendae, post peractum iudicium in anima et cor pore glorificato. Siquidem haec intermina quies & finem nunquam habitura, dicta est iam superius per 8 & 80 designari. Quinimmo quoties maioris numeri, & in amplam crescentis summam, significationem quaerimus, minorem illi responden tem, & à quo denominationem sortitur, attendamus oportet, quoniam consimilis & pene eadem in minori, & suo maiori, comperietur designatio. Inde aliquando praesens numerus significat statum perfectorum, sicut dicitur Genesi cap. 5. Vixit lareth Octingentis annis. Item signat statum beatorum 2. Reg. ca. 24. Inuenti sunt de Israel Octoginta millia virorum fortium. Nonnunquam etiam sta tum notat impiorum, qui. saeternaliter morti dantur, 2. Reg.c. 23. Octingentos interfecit impetu vno. quem locum mystice exponens Galfridus: Ego (inquit) hos Octingentos vniuersitatem intelligo vitiorum, quorum octo sunt principalia, sed ad perniciem hominum numerosus quidem exercitus sub signis militat singulorum. Longum opus eßet singulos statim duces verborum iaculis persequi, sed etiam eorum distinguere acies et impugnare quam longius. Illud commemorasse sufficiat, non incongrue sub eiusmodi numero vitia vniuer sa concludi. Quia.n. quinque sunt corporis sensus, & vis animae tripartita, corporalia perinde vitia ad eorumdem sensuum corruptelam CIƆin quinquepertito distribuuntur exercitu, & aduersus animam rationalem, irascibilem concupiscibilem insidiantes Chaldaei tres turmas faciunt spiritalium vitiorum.","prev":{"citation":"Numerorum Mysteria 635","label":"Cap. 42","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/635","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/635"},"next":{"citation":"Numerorum Mysteria 637","label":"DE NVMERO CIƆ","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/637","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/637"},"credit":{"text":"Pietro Bongo, Numerorum Mysteria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}