{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Numerorum Mysteria 64-3","citation":"Pietro Bongo, Numerorum Mysteria 64-3","ref":"64-3","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/64-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/64-3","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/64-3.md","author":{"name":"Pietro Bongo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo"},"work":{"title":"Numerorum Mysteria","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria","urn":null},"verse":false,"words":304,"text":"cum ergo dicit: Duae gentes in vtero tuo sunt; quia & de gentibus Duas partes futuras significabat, partem inquam idololatriae deditam, & partem credulam viuentem per fidem, hanc vnam partem gentium designat in vtero Ecclesiae permanere generationem in aeternum in figura Rebeccae, & partem populi infidelium Iudaeorum a ventre tunc Rebeccae diuidi & separari ab Ecclesiae natiuitate. Haec fuit praefiguratio per Angelum spiritualiter annuntiata. Cum vero Iudaeorum status in deterius laberetur, & pontificatu amisso ad exitium & vastitatem cuncta vocarentur, et ob mortem IESV innocentissimam gens illa bellorum cladibus esset affligenda, quo alio signo magis hoc indicandum fuerat, quam in Iudaeorum pontificatu in Duas partes diuiso? & hoc est quod Christus patitur, non sub vno, sed sub Duobus Pontificibus, Anna, videlicet, & Caipha, quo religionis eorum scissum quoque monstraret errorem; quod Iudaeis luctuosum ac triste futurum erat; quemadmodum praefiguratum fuit in immolatione Isaac. Nam sicut Abraham vnicum & dilectum filium Deo victimam obtulit; ita Deus vnicum filium suum pro nobis tradidit. Duo autem serui illi dimissi, & non perducti ad locum sacrificij, Iudęos declarabant, qui cum seruiliter viuerent & carnaliter saperent, non intelligebant humanitatem Christi, non intelligebant passionem eius; ideo non peruenerunt ad locum sa crificij. Adhuc etiam in Helisaeo propheta Christum praesignante, Dualis numerus maximam Iudaeorum indicat stragem. paruuli enim illudentes salutando Helisaeum, Iudaeorum sustinuere personam, qui in Christum crucifixum acri irrisione illudebant; irridentes autem pueri dicebant Helisęo ascendenti in Bethel: Ascende calue, ascende calue. quia in Caluarię loco Christus ascensurus erat ad crucem. commotus Helisaeus pueris maledixit, continuoque vrsi Duo exierunt de Sylua, & interfecerunt quadraginta duos pueros irrisores. Sic Iudaeis propemodum contigit, in quos vrsi Duo de Syluis gentium irruerunt Vespasianus & Titus Romanorum principes, qui post Duos & quadraginta annos ab ascensu Dominiin coelum, captis Hierosolymis, tantam Iudęorum stragem fecere, ut deletum penitus sit eorum regnum. Notat itidem Dualis numerus obstinationem Iudęorum, qui Duas essentias & naturas in Ver bi hypostasi non crediderunt fuiße coniunctas.","prev":{"citation":"Numerorum Mysteria 63-2","label":"Cap. 4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/63-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/63-2"},"next":{"citation":"Numerorum Mysteria 65-2","label":"Cap. 4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/65-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/65-2"},"credit":{"text":"Pietro Bongo, Numerorum Mysteria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}