{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Numerorum Mysteria 642","citation":"Pietro Bongo, Numerorum Mysteria 642","ref":"642","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/642","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/642","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/642.md","author":{"name":"Pietro Bongo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo"},"work":{"title":"Numerorum Mysteria","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria","urn":null},"verse":false,"words":309,"text":"Vmerus 1200, qui ascendente duodenario per centenarium adimpletur, Apostolis, vel apostolicis viris, qui ex eis spiritualiter per Euangelium in Christo sunt geniti, conuenit. qui in summa perfectione constituti, tanquam illa terra optima centesimum fructum auctori suo respondet. De quibus in Canticis scriptum est: Mille tui pacifici, & ducenti his qui custodiunt fructus eius. Merito autem pacifici, idest Christi Discipuli describuntur, quia ipsi Ecclesiae fructus custodiunt, cum vel malos foris doctrinae suae voce deterrent, vel suis orationibus, de improbis canibus & bestiarum morsibus Ecclesiam, quam Christus plantauit, defensare non cessant. Ad quam sub nomine Hicrusalem dicit Dominus per Prophetam, Super te, & super muros tuos posui custodes tuos, tota die & nocte, vsque in finem non tacebunt. DE NVM. CIƆCCLX. ET CIƆCCXC. Mnium Philosophorum eadem est sententia, si militudinem in nemeris superfluis, non virtutis esse, sed vitij. quod tamen rata ferie, praecipue in sacris Oraculis, intelligendum videtur Qui n. magis partibus suis excrescit, is maxime vitiorum est aemulator. huiusmodi est numerus 1260, quem non sine mysterio D. Iohannes taxauit in sua Apocalypsi dicens de Ecclesia: Mulier fugit in solitudinem, vbi locum habebat paratum a Deo, vt ibi pascant illam diebus Mille ducentis sexaginta. Quod perinde est ac si dixisset: Spiritalia semi nantes pascunt Ecclesiam quandiu peregrinando in hoc saeculo persecutiones tolerat. Porro quia tanto tempore agitanda est summa perseDE NVMERO CIƆCCLX. persecutionis in illo filio perditionis Antichristo notas effundente inimicitias, apposite tot dierum numero vniuersa persecutionum tempora intelliguntur. De persecutione Ecclesię verba faciens Daniel, Cap. 12. vsurpauit numerum 1290, qui licet quidem paullo maior, quam 1260, et vterque superabundet partibus: de partibus tamen minoris huius, quam de partibus maioris illius excrescit multo numerosior quantitas. numerus. n. 1290 his partibus continetur. 1. 2. 3. 5. 6. 50. redactis conficitur numerus 1878. At vero numerus 1260. habet partem dimidiam 630. tertiam 420. quartam 315. quintam 242. sextam 210. septimam 180. nonam 140. decimam 126. duodecimam 105.","prev":{"citation":"Numerorum Mysteria 641-2","label":"DE NVMERO COXCV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/641-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/641-2"},"next":{"citation":"Numerorum Mysteria 643","label":"DE NVMERO COXCV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/643","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/643"},"credit":{"text":"Pietro Bongo, Numerorum Mysteria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}