{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Numerorum Mysteria 657","citation":"Pietro Bongo, Numerorum Mysteria 657","ref":"657","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/657","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/657","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/657.md","author":{"name":"Pietro Bongo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo"},"work":{"title":"Numerorum Mysteria","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria","urn":null},"verse":false,"words":279,"text":"Quadraginta siquidem annis in aula Pharaonis agens, tempus inanitatis, quod legem praecessit, pręfigurauit, cum letrone quadraginta annis vitam ducens, exsilio suo exsilium Iudaici po puli ab exitu Aegypti ad Christum vsque significauit. quadraginta vero posterioribus annis, quibus populum rexit, tempus a Christi aduentu vsque ad Mundi consummationem manifestissimo typo declarans: Eandem sententiam caput duodecimum Leuitici comprobare videtur, Mulier.n. si suscepto semine masculum peperisset, immun da erat septem diebus, iuxta dies separationis menstruę, et die octauo circuncidebatur infantulus, ipsa vero trigintatribus diebus manere debebat in sanguine purificationis. Quod si secundum hanc scripturam, septem dies immunditiei addamus, triginta tribus diebus purificationis, quadraginta dies masculi, temporis mystici corporis Christi, Ecclesię scilicet duorum annorum millium, exsurgunt. Sin autem feminam peperisset, immunda erat duabus hebdomadibus, iuxta ritum fluxus menstrui, & sexaginta sex diebus manebat in sanguine purificationis suę. Quod si duas hebdomadas sexaginta sex diebus coniungamus, octoginta dierum mysticorum efficiemus duplicem matris Euę prolificationis, & mariti sorte condemnatę numerum, scilicet inanitatis & legis, quattuor annorum millium, cui si mysticos illos numeros quadraginta, masculi scilicet duorum annorum millium addamus, annos Sex millia durationis Mundi exactissimo calculo conficiunt. Addamus obiter Tyrrhenam fabulam de Mundi aetate a Suida desumtam. Apud Hetruscos, quos & Tyrrhenos & Thuscos nuncupamus, historiam scripsit vir peritus. hic Opificem rerum omnium Deum duodecim annorum millia impodisse rebus omnibus à se conditis, eosque in duodecim quę vocentur domos distribuiße ait, ac primo millenario fecisse cęlum & terram; altero fecisse firmamentum id quod appareat, et vocasse cęlum; tertio mare & aquas in terra omnes; quarto lumina magna Solem, & Lunam, & stellas; quinto aniam omnem volucrum, & reptilium, & quadrupedum in aere, terra, & aqua degentium; sexto vero hominem. Videntur itaque primi sex millenarij ante formationem hominis praeterijsse, et reliquos Sex millenarios duraturum eße genus humanum.","prev":{"citation":"Numerorum Mysteria 656","label":"Cap. 5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/656","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/656"},"next":{"citation":"Numerorum Mysteria 658.1-4","label":"658.1 to 658.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/658.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/658.1"},"credit":{"text":"Pietro Bongo, Numerorum Mysteria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}