{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Numerorum Mysteria 658.5-7","citation":"Pietro Bongo, Numerorum Mysteria 658.5-7","ref":"658.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/658.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/658.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/658.5.md","author":{"name":"Pietro Bongo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo"},"work":{"title":"Numerorum Mysteria","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria","urn":null},"verse":false,"words":254,"text":"Et in alio psalmo cum dicit: Currus Dei decem millibus multiplex. eo numeri calculo significatur innumera Sanctorum mul titudo. Sed illud animaduertendum videtur, huius numeri supremam perfectionem. non in terra, sed in coelo reperiri posse. cuius rei argumentum est quod de viriis, qui erant cum Saul, non scriptum est, eos fuisse Decem millia, sed: Quasi decem millia. Quasi enim Decem millia virorum illa sunt, quae in istius adhuc seculi exsilio posita, illius beatae societatis formam in moribus susceperunt. Quia enim nouem sunt Ordines Angelorum, & adillorum societatem Electorum illa multitudo sustollitur, Decem millia virorum illa sunt, quae in sanctis Angelis & electis Hominibus in aeternę gloriae se de gratulantur. Nec est absque significatione mysterij quod Angelorum Ordines nouenario, non quidem simplici, sed aliquo modo composito, consummantur; quia et ipsi ab intellectu simplici primo seiuncti, aliquam compositionem admittunt, quia in illis est essentia, & vertus ipsos perficiens, vel materia, vt aiunt, metaphysica, & forma. Ceterum quia in ipsis sunt gradus perfectionis, Deo proximiores, nouenario ternarij quadrato describuntur, manifestissimam simplicu ternarij gerentes imaginem Hoc etiam dignum est, mea quidem sententia, spiritali consideratione, maximam esse & mortalibus incomprehensibilem Angelorum multitudinem. docet hoc Iob capite 25. dicens: Nunquid est numerus militum eius? Et Paulus ad Hebręos cap. 12. Accessistis (inquit) ad cęlestem Hierusalem multorum millium Angelorum. Athanasius libro quęstionum ad Antiochum c. 6. quosdam ait opinatos ita se habere numerum Angelorum, ad numerum hominum, vt nonaginta nouem, ad vnum: alios vero vt se habent nouem, ad vnum. id autem eos argumentari, ex duabus illis Domini parabolis, vna de nonaginta nouem oui- Luc. 11.","prev":{"citation":"Numerorum Mysteria 658.1-4","label":"658.1 to 658.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/658.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/658.1"},"next":{"citation":"Numerorum Mysteria 659","label":"Cap. 5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/659","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/659"},"credit":{"text":"Pietro Bongo, Numerorum Mysteria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}