{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Numerorum Mysteria 662","citation":"Pietro Bongo, Numerorum Mysteria 662","ref":"662","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/662","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/662","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/662.md","author":{"name":"Pietro Bongo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo"},"work":{"title":"Numerorum Mysteria","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria","urn":null},"verse":false,"words":263,"text":"& si enim decem millia, si quadraginta millia, si etiam mille millia dixeris, non ipsum mille numerando transcendes; sed vel per se, vel per minores numeros saepius ducendo multiplicas Tria ergo per decem multiplica, ne fides sine operibus mortua sit: item triginta, per mille multiplica, vt fides quae per dilectionem operatur, non alibi, quam in caelis Speret retributionem. Electi igitur ex Israel, populos recte credentes, operantes, sperantes, insinuant. Eundem ad modum Triginta millia virorum quos ex Israel elegit Salomon, vt cederent ligna cedrina ad opus tabernaculi, sunt Doctores in fide Trinitatis perfecti. Hac etiam mysterij ratione libro I. Reg. cap. 11. filiorum Israel trecenta milla; virorum autem Iuda Triginta millia a Rege Saul recensita fuisse perhibentur. quem locum mystice declarans Greg. Mag. Tricenarius, inquit, numerus ad rectitudinem fidei, & studium pertinet bonae operationis, quia nulla sunt praecepta legis, si ad contemplationem non tendunt summae Trinitatis. Apte ergo viri Iuda dicuntur, qui Tri ginta millibus continentur; quia confessionem habent rectae fidei, & robur bonae operationis. Patres autem nostri eiusdem fidei, atque operationis fuere; sed in contemplatione diuinitatis, quo longe altius, quam nos profecerant, eo & opera fidei fortiora exhibebant. Quare etiam filiorum Israel Trecenta millia recensentur. Triginta quidem a tribus, & decem in Triginta veniunt; sed in Tricenario numero tam denarius, quam ternarius simplex est, sed vt vsque ad trecentos numeremus, & denarium tricesies, & tricenarium decies multiplicamus, quia & si magna est contemplatio, magna sunt opera subiecta plebis: illa tamen, quae in Patribus nostris praecesserunt, incomparabilia fuerunt. Entum quadraginta quattuor milla, completum Sanctorum numerum ex Duodecim Tribubus conflatum & collectum insinuant. Duodecim .n.millium numerus in se ductitatus quadratum suum 144000. conficit.","prev":{"citation":"Numerorum Mysteria 661","label":"Cap. 5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/661","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/661"},"next":{"citation":"Numerorum Mysteria 663","label":"Cap. 5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/663","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/663"},"credit":{"text":"Pietro Bongo, Numerorum Mysteria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}