{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Numerorum Mysteria 68-4","citation":"Pietro Bongo, Numerorum Mysteria 68-4","ref":"68-4","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/68-4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/68-4","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/68-4.md","author":{"name":"Pietro Bongo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo"},"work":{"title":"Numerorum Mysteria","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria","urn":null},"verse":false,"words":331,"text":"Item Bea tus Iohannes Apostolus nec ipse vllam hęresim aut schisma discreuit, aut aliquos sigillatim separatos posuit; sed vniuersos, qui de Ecclesia exissent, quique contra Ecclesiam machinarentur, Antichristos appellauit, inquiens: Audistis quia Antichristus venit, nunc autem Antichristi multi facti sunt. vnde cognoscimus quia nouissima hora est. ex nobis exierunt, sed non fuerunt ex nobis. si enim fuissent ex nobis, mansissent vtique nobiscum. His suum calAugust culum adhibet Aur. Augustinus hunc in modum scribens: Si scissuhom. de resurrera, si discordia, si dissensio in nobis sit, non sumus digni benedictioctione ne Dei, nec Deum digne laudare possumus quandiu in hac malitia delium sumus. Quomodo enim confidenter sermone paterno respondere Alleluia possumus, id est, benedic nos Deus simul in vnum, cum non veniamus in vnum? Non conuenit responsio ipsa Alleluia, Hęreticis, non schismaticis, non aduersarijs vnitatis Ecclesin. non sunt simul cum Ecclesia in vnum, qui nobiscum non colliguntur in vnum. Exponens etiam Vener. Beda illud Euangelicum: Putatis quia ve ni pacem mittere in terram? non dico vobis, sed separationem. Erunt enim ex hoc quinque in vna domo diuisi, tres in Duos, & Duo in tres diuidentur: Tres, inquit, contra Duo, & Duo contra tres diuiduntur, quia boni malis, & mali bonis sentiunt atque agunt aduersa. Tria namque ad eos, qui fidem Sanctae Trinitatis seruant pertinere nemo est qui dubitet; Duo quoque illis congruere, qui ab fidei vnitate dißentiunt, multis Scripturarum locis, & ibi maxime Gen. 7 probatur, quod & immunda in arca animalia sub hoc numero retinentur. tantum Beda, secutus, vt in caeteris antistitem Auę. qui tanti facit hunc locum, vt ex eo sumat argumentum Diuinos libros haud esse simpliciter, nec secundum litteralem sensum duntaxat. intelligendos. ad hunc enim modum scribit decimo quinto CiuitaCap. 22. tis diuinae: Quis nisi mente peruersus inaniter scriptos eße contendat sacros libros per annorum millia tanta religione custoditos aut res solas gestas intuendas? vbi certe, vt alia omittam, si numerositas animalium cogebat arcae tantam fieri magnitudinem, immunda Bina, & munda septena intromitti animalia quid coGen. 7. gebat, cum aequali possent numero vtraque seruari? Idem lib.","prev":{"citation":"Numerorum Mysteria 65-3","label":"Cap. 4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/65-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/65-3"},"next":{"citation":"Numerorum Mysteria 69-3","label":"Cap. 4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/69-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/69-3"},"credit":{"text":"Pietro Bongo, Numerorum Mysteria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}