{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Numerorum Mysteria 70-2","citation":"Pietro Bongo, Numerorum Mysteria 70-2","ref":"70-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/70-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/70-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/70-2.md","author":{"name":"Pietro Bongo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo"},"work":{"title":"Numerorum Mysteria","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria","urn":null},"verse":false,"words":239,"text":"24 uenerant, attestantibus Luca & Iohanne vident Duos Viros. Ioham. 20 Matt 28. Nec obstat, quod in narratione Matthaei, & Marci vnum AnMarc. 16 gelum dumtaxat repertum fuisse scriptum sit: vnum enim scribentes, narrant de eo qui auoluit a monumento lapidem: Lucas vero & Iohannes Duos referunt fuisse conspectos intus sedere, vel de his qui venientibus ad sepulcrum mulieribus obtulerunt se, his verbis arguentes earum dubiam de resurrectione fidem: Quid, inquiunt, o mulieres quaeritis eum, qui viuit, in sepulcris mortuorum? Non est hic, surrexit; recordamini qualiter locutus est: praedixerat enim sic esse definitum consilio Patris, vt ad salutem humani generis filius hominis, in crucem sublatus, occideretur, sed reuiuisceret tertia die a morte. tempus agnoscite. sub vesperam parasceues depositus est de cruce, primus hic à morte supputatur dies, in sepulcro totum quieuit sabbathum, nunc tertij diei diluculum est, quem ille simul exoriens ab inferis toti Mundo laetum voluit esse. Quibus verbis auditis, Mulieres regressae a monumento, cuncta nunciaße referuntur vndecim Discipulis & ceteris omnibus; qui obliti fere omnium quae dixerat IESV ac prorsus desperantes, non crediderunt; immo exploratis i an mulieres, delirarent, Duo ex Discipulis Petrus & Iohannes ad monumentum cucurrerunt. Ex his rursum quibus per mulieres nunclatum ciatum fuerat de sepulcro vacuo, dicit Lucas quod Duo ex Disci pulis, de resurrectione dubitantes, & quasi nihil sperantes, ibant ipsa die Nicopolim, insignem Palestinae ciuitatem, ab Hierosolymis, vbi crucifixus fuerat Dominus, stadijs sexaginta distantem. At vero stadium latinum, ex sententiam Plinij & Columellae, continet octauam partem milliaris Italici.","prev":{"citation":"Numerorum Mysteria 69-3","label":"Cap. 4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/69-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/69-3"},"next":{"citation":"Numerorum Mysteria 71-2","label":"Cap. 4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/71-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/71-2"},"credit":{"text":"Pietro Bongo, Numerorum Mysteria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}