{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Numerorum Mysteria 74-2","citation":"Pietro Bongo, Numerorum Mysteria 74-2","ref":"74-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/74-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/74-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/74-2.md","author":{"name":"Pietro Bongo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo"},"work":{"title":"Numerorum Mysteria","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria","urn":null},"verse":false,"words":275,"text":"dicitur: Ignis succensus est in furore meo, & ardebit vsque ad inferni nouissima. Quo enim ad praesentem percussionem spectat, recte dicitur: Ignis succensus est in furore meo: quo vero ad aeternam damnationem, subdit: Et ardebit vsque ad inferni nouissima. Notat igitur Dualis numerus Duplicem peccatorum damnationem quarum prima fit per culpam, altera per poenam: illa per tribulationem praesentem; ista, per futuram. De quibus dicit Iudas in Ca nonica sua: Arbores autumnales infructuosae, Bis mortuae, fluctus feri maris, dispumantes suas confusiones. Bis mortui enim dicuntur peccatores, per culpam & per consuetudinem, vel per mortem corporis, & mortem animae. Vnde Eccli. cap. 21. Quasi Romphaea Bis acuta omnis iniquitas. Timeamus ergo, ne quod Scriptura com minatur apud Esaiam cap. 40. Dei iudicium à nobis incipiat, ne de manu Domini duplicia suscipiamus, id est, Duplices poenas pro pec catis nostris. per huiusmodi namque duplicationem mensura scelerum impletur, secundum quam emendatur & Israel. Sic in Apoc. scriptum est, quoniam peruenerunt peccata Babylon vsque ad cęlum, & recordatus est Dominus iniquitatum eiut: Reddite illi sicut & ipsa reddidit vobis, & Duplicate Duplicia secundum opera eius in poculo quo miscuit uobis, miscete illi Duplum. De Binarij infamia cum multa dicta sint, adhuc plura supersunt, quae in lege & Euangelio pręcipue memorantur. Ioseph Patriarcha falso accusatus, in carcere detentus est in Aegypto Duos annos: Genes. 42. Duobus testibus Susanna est appetita: Dan. cap. 13. Duos testes inuenit Synagoga, qui aduersus Christum dominum falsa iactarent: Matth 26. Duo viri filij Belial dixerunt falsum testimonium con tra Naboth. 3. Reg. 21. Duobus funibus a Philistęis vinctus est Sanson; vt legitur libro Iudicum cap. decimoquinto. In Duas partes scidit Helisgus vestimenta sua, cum vidisset Heliam ascendentem per turbinem in cęlum. 4. Regum secundo.","prev":{"citation":"Numerorum Mysteria 53-6","label":"Cap. 5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/53-6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/53-6"},"next":{"citation":"Numerorum Mysteria 55-4","label":"Cap. 5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/55-4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/55-4"},"credit":{"text":"Pietro Bongo, Numerorum Mysteria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}