{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Numerorum Mysteria 81.5-7","citation":"Pietro Bongo, Numerorum Mysteria 81.5-7","ref":"81.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/81.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/81.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/81.5.md","author":{"name":"Pietro Bongo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo"},"work":{"title":"Numerorum Mysteria","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria","urn":null},"verse":false,"words":229,"text":"Cum recorda retur Deus Israel, voluit reuelare Samueli sermones suos; Samuel autem erat dormiens in templo. & factum est cum vellet eum Deus vocare, cogitauit primo dicens: Ecce nunc Samuel puer, quamuis sit dilectus in conspectu meo, tamen cum nondum vocem Domin audierit, neque ad locutionem Altissimi sit corroboratus, est sicut Moyses famulus meus octogenarius, cum ad eum primum locutus sum; Samuel autem est octo annorum. at Moyses vidit ignem in spinis, & expauit cor eius; quod si viderit ignem Samuel, quomodo sustinebit? & ideo nunc erit vox ad eum tamquam hominis, non tamquam Dei; & cum intellexerit, tunc loquar ad eum tamquam Deus. Igitur in media nocte vocauit eum vox de caelo: & expergefa ctus Samuel cognouit veluti vocem sacerdotis Heli, & cucurrit ad eum, & dixit: Quid me excitasti Pater? Ego.n. timui quod numquam me vocasti de nocte. Et dixit Heli: Heu nunquid spiritus immun dus seduxit filium meum Samuel? Et dixit ei: Vade, dormi, non vocaui te: tamen dic mihi, an memor sis quoties qui te vocauit clama uerit. & ille dixit: Bis. & dixit ad eum Heli: Dic mihi cuius vocen cognouisti, Fili mi? Qui dixit: Tuam, propterea cucurri ad te. In te, dixit Heli, video hoc signum quod habebunt homines ab hodierna die, & vsque in seculum, quoniam si clamauerit Bis alter ad alterum per noctem vel in meridie, scient quoniam spiritus pessimus est; si autem adijciat ter clamare, sciant quia Angelus est.","prev":{"citation":"Numerorum Mysteria 81.1-4","label":"81.1 to 81.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/81.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/81.1"},"next":{"citation":"Numerorum Mysteria 82-3","label":"Cap. 4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/82-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/82-3"},"credit":{"text":"Pietro Bongo, Numerorum Mysteria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}