{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Numerorum Mysteria 90","citation":"Pietro Bongo, Numerorum Mysteria 90","ref":"90","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/90","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/90","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/90.md","author":{"name":"Pietro Bongo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo"},"work":{"title":"Numerorum Mysteria","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria","urn":null},"verse":false,"words":343,"text":"in medio rationem sibi uendicant; in extremis autem, mala & vitanda reperiuntur. Horum enim id dumtaxat, quod neque plus, neque minus fuerit, bonum & eligendum est: quod vero exsuperat aut deficit, malum est & protinus fugiendum. Hinc perspicuum fit omnem prorsus miseriam nasci ex Dualitate. est enim miseria, vt mihi videtur, vel necessariorum & naturalium bonorum priuatio, vel eorum desiderium irrationabile, veluti cum subiectum aliquod & naturalis potentia, aut proprio priuatur obiecto, propriorumve & naturalium suorum bonorum fit exsors, aui quando ipsa appetitio, vtriusque & subiecti & naturalium eius bonorum seu potentiae & obiecti, quantitatem transcendit, vt si & finita est potentia, & finitum eius obiectum, illius tamen ad hoc irrationabilis appetitus. Pari modo & cum finita sint subiecta & naturalia bona, illorum tamen ad haec irrepressibilis & inextinguibilis ardor. Hanc Dualitatem abhorrere visus est Sapienille, quando Dominum suppliciter his verbis exorabat: Diuitias vel paupertatem ne dederis mihi, sed tribue tantum victui meo ne cessaria; ne forte satiatus illiciar ad negandum, & dicam: Quisest Dominus? aut egestate compulsus furer, & periurem nomen Dei mei. Cui simile est illud Apollonij Tyanci, qui sic Deos precabatur: Concedite mihi pauca habere, & nullius indigere. Paupertas (inquit Aristophanes) bestia est, qua nihil perniciosius, & interitu dignius: Diuitiarum vero natura illa, & consuetudo est scilicet, vt malo magno sint ingenijs & animis hominum. Deuit arent quidem homines, hanc Dualitatem, ac quietissimam vitam agerent in terris, si ex Pythagorae praecepto omnia forent communia, Duoque illa frigida verba Meum, & Tuum, à natura omniun rerum tollerentur. Vnus enim puluis omnes sumus, ab eodem fi ctore genus omnes ducimus, in Duas partes non natura, sed ty rannis homines secuit, ac distinxit. Duo praeter haec sunt nomina eorum à quibus e cęlo fruges tanguntur, & lęduntur. Vnum in ambiente quod tempestates vocamus, in quibus grando, & nix intelliguntur; quae, cum plenilunio acciderint, vi maiore impelluntur. Alia sunt quae in terra silente cęlo, serenis noctibus fiunt, nullo sentientie, nisi cum facta sunt sensibus obuia, nempe pruina, & glacies; quae admodum distant a prioribus. Ex propositis vero alia alijs rubiginem, aliis uredinem, alijs caliginem inducunt, & inuehunt, & omnia sterilitatem. Horum vero hęc fuerit generatio. Exigua Niuem? Coelo si sit humoris vis generat Magma Grandinem Concretio aquosa in Minor Pruinam.","prev":{"citation":"Numerorum Mysteria 89","label":"DE BINARIO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/89","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/89"},"next":{"citation":"Numerorum Mysteria 91","label":"DE BINARIO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/91","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/91"},"credit":{"text":"Pietro Bongo, Numerorum Mysteria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}