{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Pseudolus 2.2.594_595-626","citation":"Plautus, Pseudolus 2.2.594_595-626","ref":"2.2.594_595","level":null,"urn":"urn:cts:latinLit:phi0119.phi016.perseus-lat2:2.2.594_595-2.2.626","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/plautus/pseudolus/2.2.594_595","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/plautus/pseudolus/2.2.594_595","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/plautus/pseudolus/2.2.594_595.md","author":{"name":"Plautus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/plautus"},"work":{"title":"Pseudolus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/plautus/pseudolus","urn":"urn:cts:latinLit:phi0119.phi016"},"verse":true,"words":277,"text":"Hi lóci sunt atque hae régiones quae mi áb ero sunt demónstratae,\nut ego óculis rationém capio quam mi íta dixit erus méus miles,\nseptumás esse aedis á porta ubi ille hábitet leno, quoí iussit\nsymbólum me ferre et hoc árgentum. nimis vélim, certum qui id míhi faciat,\nBallió leno ubi hic hábitat.\nnovo cónsilio nunc míhi opus est,\nnova rés subito mi haec óbiectast:\nhoc praévortar principio; illa omnia missa habeo, quae ante agere occepi.\niam pol ego hunc stratioticum nuntium advenientem probe percutiam.\nóstium pultábo atque intus évocabo aliquém foras.\nQuisquis es, compendium ego te facere pultandi volo;\nnam ego precator et patronus foribus processi foras.\nTune es Ballio?\nImmo vero ego eius sum Subballio.\nQuid istuc verbist?\nCondus promus sum, procurator peni.\nQuasi te dicas atriensem.\nImmo atriensi ego impero.\nQuid tu, servon es an liber?\nNunc quidem etiam servio.\nIta videre, et non videre dignus qui liber sies.\nNon soles respicere te, quom dicis iniuste alteri?\nHunc hominem malum esse oportet.\nDi me servant atque amant,\nnam haec mihi incus est: procudam égo hodie hinc multos dolos.\nQuid illic secum solus loquitur?\nQuid ais tu, adulescens?\nQuid est?\nEsne tu an non es ab illo milite Macedonio,\nservos eius qui hinc a nobis est mercatus mulierem,\nqui argenti ero meo lenoni quindecim dederat minas,\nquinque debet?\nSum. sed ubi tu me novisti gentium\naut vidisti aut conlocutu’s es? nam equidem Athenas antidhac\nnumquam veni, neque te vidi ante hunc diem umquam oculis meis.\nQuia videre inde esse; nam olim quom abiit, argento haec dies\npraestitutast, quoad referret nobis, neque dum rettulit.\nImmo adest.\nTun attulisti?\nEgomet.\nQuid dubitas dare?\nTibi ego dem?","prev":{"citation":"Pseudolus 2.1","label":"Act 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/plautus/pseudolus/2.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/plautus/pseudolus/2.1"},"next":{"citation":"Pseudolus 2.2.626b-655","label":"Act 2, lines 2.2.626b-2.2.655","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/plautus/pseudolus/2.2.626b","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/plautus/pseudolus/2.2.626b"},"credit":{"text":"Plautus, Pseudolus, ed. Friedrich Leo. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi0119/phi016/phi0119.phi016.perseus-lat2.xml","quality":"proofread"}}