{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Trinummus pr","citation":"Plautus, Trinummus pr","ref":"pr","level":null,"urn":"urn:cts:latinLit:phi0119.phi019.perseus-lat2:pr","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/plautus/trinummus/pr","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/plautus/trinummus/pr","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/plautus/trinummus/pr.md","author":{"name":"Plautus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/plautus"},"work":{"title":"Trinummus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/plautus/trinummus","urn":"urn:cts:latinLit:phi0119.phi019"},"verse":true,"words":156,"text":"Sequere hac me, gnata, ut munus fungaris tuom.\nSequor, sed finem fore quem dicam nescio.\nAdest. em illaé sunt aedes, i intro nunciam.—\nnunc, ne quis erret vostrum, paucis in viam\ndeducam, si quidem operam dare promittitis.\nnunc igitur primum quaé ego sim et quae illaec siet,\nhuc quae abiit intro, dicam, si animum advortitis.\nprimum mihi Plautus nomen Luxuriae indidit;\ntum hánc mihi gnatam esse voluit Inopiam.\nsed ea huc quid introierit impulsu meo\naccipite et date vocivas aures dum eloquor.\nadulescens quidam est, quí in hisce habitat aedibus;\nis rem paternam me adiutrice perdidit.\nquoniam ei, qui me aleret, nil video esse relicui,\ndedi ei meam gnatam, quicum aétatem exigat.\nsed de argumento ne exspectetis fabulae:\nsenes qui huc venient, ei rem vobis aperient.\nhuic Graece nomen est Thensauro fabulae:\nPhilemo scripsit, Plautus vertit barbare,\nnomen Trinummo fecit, nunc hoc vos rogat\nut liceat possidere hanc nomen fabulam.\ntantum est. valete, adeste cum silentio.—","prev":null,"next":{"citation":"Trinummus 1.1","label":"Act 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/plautus/trinummus/1.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/plautus/trinummus/1.1"},"credit":{"text":"Plautus, Trinummus, ed. Friedrich Leo. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi0119/phi019/phi0119.phi019.perseus-lat2.xml","quality":"proofread"}}