{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sylloge Epistolarum 1.11","citation":"Polycarp Leyser, Sylloge Epistolarum 1.11","ref":"1.11","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/polycarp-leyser/sylloge-epistolarum/1.11","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/polycarp-leyser/sylloge-epistolarum/1.11","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/polycarp-leyser/sylloge-epistolarum/1.11.md","author":{"name":"Polycarp Leyser","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/polycarp-leyser"},"work":{"title":"Sylloge Epistolarum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/polycarp-leyser/sylloge-epistolarum","urn":null},"verse":false,"words":296,"text":"S. in Dno. Nemo, ut opinor, indignabitur Goettingensibus, quod studiose cavere conantur, ne suum ministerium alieno jugo submittatur. Si enim Paulus non vetat, quo minus etiam, qui servi sunt, libertatem quaerant, modo id fiat legitime; quanto minus reprehendendi sunt illi, qui, si quam libertatem habent, cavent, ne eam amittant. Et quidem ex tuis literis cognosco, Goettingenses ea libertatis suae Ecclesiasticae fundamenta habere, ut non existimem ea everti posse. De Perlitio nostro omnmo metus est vanus. Nam praeter illud scriptum, quod jam est evulgatum, collegit testimonia de praesentia Christi, omnium Theologorum etc. nostrae aetatis. Conficiunt illa testimonia justum volumen, quod jam apud me est depositum. Et licet in ordine aliquo desiderem, tamen si tantum eo, quo collecta sunt, modo liber publicaretur, plurimum nobis prodesset. Siquidem sylvam habemus testimoniorum, ex qua quivis in suum usum decerpere posset necessaria. Propero cum mea scriptione, ut vides, quia modo domum reversus sum ex concione et aedibus. Novi Coadjutoris, qui hodie primam in Prophetas habuit concionem, cui interesse volui. Nunc autem vocor ad Coenam ad D. Mascum, et absque mora comparere cogor, siquidem hodie condixi meam, praesentiam. Nam omnipotens dextra DEI mirabiliter mutare potest omnia. Res inter nos composita est. (Et ante octiduum, quo ad 5. horas integras eum ipso egi de nostris rebus et controversiis, ab ipso tandem eam retuli declarationem, in quâ totum nostrum ministerium acquiescit, si cordis sensus verbis oris respondet. Et in signum pacificationis hodierna coena est instituta. Faxit Dominus, ut concordia sit firma, et ad ejus gloriam, et Ecclesiae nostrae commodum vergat D. Andream Pauli ante octiduum Cassellis mortuum esse absque dubio jam cognovisti Quid si hujus mortem etiam Dresdae aliqua immutatio sequeretur? Sed plura addere desino: Et te cum tuis atque toto ministerio divinae protectioni commendo. Dabam 13. Maji Anno 90. T. in DNO. Polycarpus Lyserus.","prev":{"citation":"Sylloge Epistolarum 1.10.7-11","label":"1.10.7 to 1.10.11","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/polycarp-leyser/sylloge-epistolarum/1.10.7","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/polycarp-leyser/sylloge-epistolarum/1.10.7"},"next":{"citation":"Sylloge Epistolarum 1.12.1-3","label":"1.12.1 to 1.12.3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/polycarp-leyser/sylloge-epistolarum/1.12.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/polycarp-leyser/sylloge-epistolarum/1.12.1"},"credit":{"text":"Polycarp Leyser, Sylloge Epistolarum. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/cera/Leyser_epistolae.xml","quality":"ocr"}}