{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sylloge Epistolarum 1.15-2","citation":"Polycarp Leyser, Sylloge Epistolarum 1.15-2","ref":"1.15-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/polycarp-leyser/sylloge-epistolarum/1.15-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/polycarp-leyser/sylloge-epistolarum/1.15-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/polycarp-leyser/sylloge-epistolarum/1.15-2.md","author":{"name":"Polycarp Leyser","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/polycarp-leyser"},"work":{"title":"Sylloge Epistolarum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/polycarp-leyser/sylloge-epistolarum","urn":null},"verse":false,"words":292,"text":"S. in Dno. Revocavit mihi bonus hic vir, vicinus tuus, Reverende Domine Compater, in memoriam versiculum illum Virgilii: omnis in Ascanio chari stat cura parentis. Video enim ipsum valde solicitum esse pro filio. Atque utinam filius non tantum diligentia, verum etiam felici progressu in studiis paternae solicitudini respondeat. Puto autem ipsum hospitium nactum satis commodum apud M. Andraeam, qui simul Inspector studiorum esse potest. Mihi vero nullae debentur gratiae, siquidem aeqvum est, ut probos et literarum amantes adolescentes pro virili promoveamus. De D. Hoffmanno et exitu controversiae, quid boni speremus? cum etiam optime dicta malitiose pervertat, subinde novas rixas excitet, et aperte Herbrandum atque Mageirum Eutychianismi atque Swenckfeldianismi insimulet? Ego satis diu hominis superbiam et maledicentiam toleravi: sed nec dum penes me stare permittam, quo minus pax Ecclesiae restituatur. Ob discessum Petraei non est, quod tristitiâ afficiaris. Ego DEUM precor, ut D. D. Seligeri adventus et Ecclesiae et Scholae apud vos sit auspicatior. Exemplar Ordinationis Ecclesiasticae alio tempore mittam. Hodie Bibliopola, qui ea venalia habet, domo aberat. Fui superioribus septimanis Huxariae et Helemii ad Visurgim, ac parum abfuit, quin ad vos usque progressus fuissem. Sed quia Hamela et Hannovera quoque fuerunt visitandae, cursum itineris mei cum conjuge ad illas duas civitates deflexi. Alio fortassis tempore vos quoque visitabo. D. Selneccerus ante septimanam unam Hildesiam se contulit, ut novam suam functionem auspicaretur. Transiit hâc me absente. Libenter cum eo contulissem de formulâ quadam Pacificationis D. Hoffmanni, Vertrags-Notel/ quae circumfertur, et cui ipse cum D. Oleario subscripsisse dicitur. Ex qua formula metuo, ne plus contentionis quam pacis exoriatur. Salutationes, quas mihi injuogis, expediam, quamprimum fratres convenero. Nunc te cum conjuge, et liberis optime valere precor, et plurimam salutem meo conjugisque nomine nuncio. Dabam Brunsvigae 22 Octob. Anno 90. T. in DNO. Polycarpus Lyserus.","prev":{"citation":"Sylloge Epistolarum 1.14","label":"Ad eundem.","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/polycarp-leyser/sylloge-epistolarum/1.14","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/polycarp-leyser/sylloge-epistolarum/1.14"},"next":{"citation":"Sylloge Epistolarum 1.16","label":"Ad eundem.","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/polycarp-leyser/sylloge-epistolarum/1.16","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/polycarp-leyser/sylloge-epistolarum/1.16"},"credit":{"text":"Polycarp Leyser, Sylloge Epistolarum. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/cera/Leyser_epistolae.xml","quality":"ocr"}}