{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sylloge Epistolarum 1.23-24","citation":"Polycarp Leyser, Sylloge Epistolarum 1.23-24","ref":"1.23","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/polycarp-leyser/sylloge-epistolarum/1.23","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/polycarp-leyser/sylloge-epistolarum/1.23","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/polycarp-leyser/sylloge-epistolarum/1.23.md","author":{"name":"Polycarp Leyser","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/polycarp-leyser"},"work":{"title":"Sylloge Epistolarum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/polycarp-leyser/sylloge-epistolarum","urn":null},"verse":false,"words":375,"text":"Haec capita utpote difficilia satis una cum reliqvis, seclusis tantisper illis Deputatis, cum cura ponderabantur. Ut vero eo solidius civibus daretur responsum, citra moram ad D. Polycarpum misit Senatus, ejusqve mentem exploravit curatius. Hic probe intelligens, se non nisi aegrius dimitti, significavit, sibi ad biennium vi promissorum abeundum esse, se autem exacto biennio, si denuo nunc vocaretur esse rediturum, et ut Ecclesia ac civitas de reditu essent securiores, se ad habendas conciones Catecheticas singulis semestribus Brunsvigam iturum esse. His perceptis Senatus interpretem jam agente M. Paulo Wagnero Secretario, summam eorum coram Deputatis civium jussit repetere, addendo, se porro cum D. Polycarpo pluribus agere velle et conjunctis cum civium Delegatis studiis dare operam, ut ad Ecclesiam Brunsvicensium imposterum reverteretur, rogare itaqve Deputatos, ut de tranqvillandis civium animissint solliciti. Ad 2. et 3. reponebat Senatus, Syndicos hactenus non esse agnitos Calvinianos. Ut tamen a suspicione liberentur, decrevisse se, ut coram sic dicto Colloqvio sistantur, hoc si detrectaverint, cum ipsis juxta Constitutiones Ecclesiasticas iri actum. Qod si etiam plures Calvinismi suspectos indicaverint, eandem viam Senatum esse ingressurum. Placuit hoc responum Deputatis, qviperactis gratiis nomine civium porro petierunt, ut Senatus aliqvos sui ordinis denuo ad D. Policarpum ablegaret. Assentiebatur Senatus civium petitioni facillimus, et ut Consules qvatuor cum Cammerariorum uno et modo nominato Secretario M. Paulo Wagnero ad eundem irent, unanimes consenserunt. His nomine Centurionum et tribuum aliqvi addebantur comites, qvi circa horam decimam aedes D. Polycarpi ingressi praevia salutatione debita jussu Senatus, Centurionum ac tribuum per M. Wagnerum rogarunt, ut animum inde abeundi mutaret et penes se officiis Ecclesiasticis hactenus demandatis porro qvoque cum laude fungeretur. D. Polycarpus pro honore et amore adversus se demonstrato gratias egit maximas et significavit, se adeo inexorabilem non esse, ut per instantias tam sedulas Senatus ac civium moveri nolit aut neqveat. Verum sibi nullum esse dubium, qvin re altius ponderata omnes sint intellecturi, sibi non esse integrum amplius utmaneat. Ipsum qvippe Senatum Serenissimo Electoratus Saxonici Administratori scripsisse, se prorsus iri dimissum. Ut igitur haec res novas patiatur vicissitudines ab illo ipso Dn. Administratore esse impetrandum. Qvod ad se attineat, se condixisse Wittebergensibus operas suas ad biennium proximum, huic promisso se per Dei gratiam esse satisfacturum. Finito biennnio se fore solutum a vinculo hoc, Brunsvicensium ideo relinqui arbitrio, qvid de se velint statuere.","prev":{"citation":"Sylloge Epistolarum 1.22","label":"Summe Reverendo, Magnifico atqve Excellentissimo DOMINO, Dn. ADAMO RECHENBERG S","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/polycarp-leyser/sylloge-epistolarum/1.22","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/polycarp-leyser/sylloge-epistolarum/1.22"},"next":{"citation":"Sylloge Epistolarum 1.25-26","label":"1.25 to 1.26","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/polycarp-leyser/sylloge-epistolarum/1.25","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/polycarp-leyser/sylloge-epistolarum/1.25"},"credit":{"text":"Polycarp Leyser, Sylloge Epistolarum. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/cera/Leyser_epistolae.xml","quality":"ocr"}}