{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sylloge Epistolarum 1.25.1-3","citation":"Polycarp Leyser, Sylloge Epistolarum 1.25.1-3","ref":"1.25.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/polycarp-leyser/sylloge-epistolarum/1.25.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/polycarp-leyser/sylloge-epistolarum/1.25.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/polycarp-leyser/sylloge-epistolarum/1.25.1.md","author":{"name":"Polycarp Leyser","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/polycarp-leyser"},"work":{"title":"Sylloge Epistolarum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/polycarp-leyser/sylloge-epistolarum","urn":null},"verse":false,"words":389,"text":"S. in Dno. Intelligo, Reverende Domine Compater et Frater in Christo dilete, tibi legitimam vocationem ad Ecclesiam Brandenburgensem obtigisse, Essi autem honorificum hoc est: senatus illius de Te judicium; pie tamen et prudenter fecisti, quod certas et graves ob causas universum negotium ad tempus suspendisti, quo maturâ praeeunte deliberatione, quid faciendum vel omittendum esset, decernere posses. Interim ego rogatus sum, ut, quoniam post hasce ferias iterum tecum tractabitur, tibi auctor sim, ne tuam ope am Ecclesiae Brandenburgensi denegare velis. Sane pro meo erga Te amore et quia illi celebriori ecclesiae probe consultum cupio, libenter illud facerem: Siquidem DEO nos vocanti obtemperare, et locum mutare non est impium. Verum fides mea et affectio, qua et Electori et omnibus Ecclesus Electoratus, inprimis autem Hertzbergensi, libenter obstrictus naneo, me ferme impediunt, quo minus magnopere hortari possim, ut stationem mutes. Metuo enim, ne tibi discedenti succedat iste Diaconus tuus, non ita pridem … incipiens, Metuo item, ne hoc meum suffragium ita accipiatur, ac si post meum discessum omnes recte sentientes, pios et doctos Theologos Electoris Ecclesiis subtrahere velim. Cum potius statuam ipsam necessitatem postulare, ut, si quam plurimos bonos viros ad illas mittere possem, id facerem. Quid igtur faciamus? Mediâ ingrediamur via, et tentemus, an talem consilii nostri rationem invenire possimus, qua nec vidua relinquatur Brandenburgensis, nec cum periculo Hertzbergensis deseratur ecclesia. Quod meâ opmione hac ratione fieri posset. Si de fuccessore bono ac fideli esses certus atque a Senatu Hertzbergensi impetrare posses, ut ad suae Ecclesiae gubernationem Witteberga evocaret vel M. Hütterum, vel M. Grunerum: ita tamen, ut his vicissim succederet vel M. Philippus Gallus, vel M. Felicianus Clarus: tum Tuam operam Brandeburgensibus condicere tuto et absque conscientiae laesione posses. Sin hoc obtinere non posses, adeoque periculum foret, ut ejusmodi homo succederet, qui quae Tu aedificasti destrueret, tum tibi autor sum et svasor, ut in ea statione, ad quam quoque legitime evocatus es, constanter maneas neque locum mutes. Licet enim Deus eos, quorum opera in sublimi et illustri loco aliquando uti vult, per varia experimenta evehere soleat: tamen idem etiam suo tempore nonnunquam suos per saltum (ut in Academiis fit) promovet. Is aliquando tam Hertzburgi te invenire poterit, quam alibi. Ego enim nondum de bono statu Ecclesiarum Electoralium desperavi: quod si haec nubecula, quae jam ad tempus nos tristes et sollicitos reddit, transierit, dubium non est Soli Evangelico rursus suum locum concessum iri.","prev":{"citation":"Sylloge Epistolarum 1.24","label":"Ad eundem.","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/polycarp-leyser/sylloge-epistolarum/1.24","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/polycarp-leyser/sylloge-epistolarum/1.24"},"next":{"citation":"Sylloge Epistolarum 1.25.4-7","label":"1.25.4 to 1.25.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/polycarp-leyser/sylloge-epistolarum/1.25.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/polycarp-leyser/sylloge-epistolarum/1.25.4"},"credit":{"text":"Polycarp Leyser, Sylloge Epistolarum. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/cera/Leyser_epistolae.xml","quality":"ocr"}}