{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sylloge Epistolarum 1.30.1-2","citation":"Polycarp Leyser, Sylloge Epistolarum 1.30.1-2","ref":"1.30.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/polycarp-leyser/sylloge-epistolarum/1.30.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/polycarp-leyser/sylloge-epistolarum/1.30.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/polycarp-leyser/sylloge-epistolarum/1.30.1.md","author":{"name":"Polycarp Leyser","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/polycarp-leyser"},"work":{"title":"Sylloge Epistolarum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/polycarp-leyser/sylloge-epistolarum","urn":null},"verse":false,"words":305,"text":"S. in Domino. Reverende Domine Compater, amice et frater in Christo dilecte. Prae dolore simul et indignatione vix quicquam scribere possum: scribendum tamen, ut ipse quoque cognoscas, quid tandem de vocatione tui ad nos decretum sit, sicuti ego ante horam demum id cognovi. Non tantum ego hic turpiter spe mea excidi, et vota ac desideria; totius Senatus in Veteri urbe sunt rejecta, Ministerii insuper totius consilium spretum: verum etiam apud te in suspicionem vocor, quasi de tua innocentia dubitans, subdole bona verba tibi dederim, et alibi contra Te inquisiverim. Itaque video ex tota hac actione, cujus causa multas septimanas non paucas molestias sustinui, (non quidem praecipue propter te, sed propter Ecclesiam nostram, cui optime prospectum cupiebam) multum alium ad me fructum redire, nisi quod cogor carere praesentia ejus, quem mihi prae fratre conjunctum cupiebam, quod indignationem provocavi eorum, quorum metum ignavum et de generem argui et reprehendi, quod denique integritatis et bonae fidei existimationis jacturam feci apud cum, cui me semper optime cupivisse testis est is, quem nemo fallere potest. Quid igitur faciam? Deo committenda estres omnis, absque cujus nutu et voluntate ne minutiora quidem accidunt, et proinde et hoc ab ipso ita gubernatum esse non dubito, qui etiam suo tempore nobis fructus meliores et utiliores hujus exitus monstrabit, quam nunc intelligere queamus. Caeterum ad rem. Quis fuerit exitui tam diuturnarum et multiplicium deliberationum de tua vocatione, ex literis vel senatus Archaeopolitani vel praesidum templi cognosces. Nolui enim in me recipere illud negotium amplius, siquidem ejus catastrophe mihi usque adeo fuit acerba. Tuum fuerit istius Senatus declarationem optime consulere, qui certe et optime erga te semper fuit affectus et causam Tuam sedulo egit, subinde laetiorem exitum exspectans. Quod autem meam Epistolam concernit: satius quidem fuisset, M. Felicianum secum retinuisse, quae ipsi scripsi, nec tibi apud eum nocere potuerunt, quam quod eadem ante tempus Tibi communicavit.","prev":{"citation":"Sylloge Epistolarum 1.29-2","label":"Ad eundem.","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/polycarp-leyser/sylloge-epistolarum/1.29-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/polycarp-leyser/sylloge-epistolarum/1.29-2"},"next":{"citation":"Sylloge Epistolarum 1.30.3-5","label":"1.30.3 to 1.30.5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/polycarp-leyser/sylloge-epistolarum/1.30.3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/polycarp-leyser/sylloge-epistolarum/1.30.3"},"credit":{"text":"Polycarp Leyser, Sylloge Epistolarum. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/cera/Leyser_epistolae.xml","quality":"ocr"}}