{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sylloge Epistolarum 1.33","citation":"Polycarp Leyser, Sylloge Epistolarum 1.33","ref":"1.33","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/polycarp-leyser/sylloge-epistolarum/1.33","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/polycarp-leyser/sylloge-epistolarum/1.33","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/polycarp-leyser/sylloge-epistolarum/1.33.md","author":{"name":"Polycarp Leyser","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/polycarp-leyser"},"work":{"title":"Sylloge Epistolarum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/polycarp-leyser/sylloge-epistolarum","urn":null},"verse":false,"words":322,"text":"S. in Domino. Reverende Vir, Compater et frater in Christo dilecte. Si Baro Limpurgius certus fuisset, quod Mansfeldiam esset transiturus, eum absque meis literis nequaquam dimisissem. Nunc tamen mihi gratum est, ipsum salutationem transmissam expedivisse, et vos mutuis colloquiis Vos invicem recreasse. Neque mihi dubium est, quin Tibi retulerit, tum quae ad ipsum Hertzberga, tum quae ad me Witeberga, de impetratis Commissariis, et reassumenda cognitione causae Tuae, perscripta sunt. Utinam vero illa reipsa effectui darentur, tibique cum tuis Hertzbergensibus idem accideret, quod Ciceroni, qui se humeris Italiae domum reportatum gloriatus est. Sed sunt haec in manu Dei; quem suspicor non absque gravibus causis tot remoras permittere, quibus tuae promotiones hinc inde praepediuntur: tantum tu interim in patientia animam tuam possideas. De qualitate conditionis abs te suscipiendae jam nihil disputabimus, hic enim vulgare illud quoque locum habebit: Der Marckt wird lehren kauffen. Et a posteriori cognoscemus, quae sit Dei voluntas. Pro piis votis, quibus tum Dominus socer tuus, tum tu, novam Superintendentis functionem mihi demandatam prosequimini, reverenter gratias ago. Nam verum sane est, me in Senatu munus illud suscepisse, nondum tamen publice illud confirmatum est. Satanas, nescio per quos, varias hic quoque objecit difficultates. Conati enim sunt quidam Politici, ministerio ejusmodi pediens injicere, (quas nimirum Hedericus antehac admisit) ut neque impias doctrinae corruptelas neque pravos mores justa Spiritus libertate arguere liceret. Verum ego malui officio illo carere, vel potius penitus ex urbe discedere, quam admittere, ut Ministerium Ecclesiasticum in ejusmodi angustias conjiceretur. Tandem ergo eo res deducta est, ut iisdem conditionibus munus hoc mihi sit concreditum, quibus D. D. Chemnitio, piae memoriae. Faxit Deus, ut omnia ad ipsius gloriam, Ecclesiae hujus aedificationem et multorum salutem vergant. Jam si te Collegam et Coadjutorem haberem, optime mecum actum existimarem. Verum commendemus haec piis precibus Deo, eujus manus nondum est decurtata. Bene vale et vicissim conjugem, Socerum, matrem, omnesque alios meis meaeque conjugis verbis saluta. Dabantur Brunsvigae 30. Maji An. 89. T. in DNO. Polycarpus Lyserus.","prev":{"citation":"Sylloge Epistolarum 1.32.6-8","label":"1.32.6 to 1.32.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/polycarp-leyser/sylloge-epistolarum/1.32.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/polycarp-leyser/sylloge-epistolarum/1.32.6"},"next":{"citation":"Sylloge Epistolarum 1.34","label":"Ad eundem.","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/polycarp-leyser/sylloge-epistolarum/1.34","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/polycarp-leyser/sylloge-epistolarum/1.34"},"credit":{"text":"Polycarp Leyser, Sylloge Epistolarum. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/cera/Leyser_epistolae.xml","quality":"ocr"}}