{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sylloge Epistolarum 1.36.2","citation":"Polycarp Leyser, Sylloge Epistolarum 1.36.2","ref":"1.36.2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/polycarp-leyser/sylloge-epistolarum/1.36.2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/polycarp-leyser/sylloge-epistolarum/1.36.2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/polycarp-leyser/sylloge-epistolarum/1.36.2.md","author":{"name":"Polycarp Leyser","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/polycarp-leyser"},"work":{"title":"Sylloge Epistolarum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/polycarp-leyser/sylloge-epistolarum","urn":null},"verse":false,"words":198,"text":"Ego etiamnum et hic et alibi pro te laboro. Expectandum tamen erit tamdiu, donec vel tandem Deus voluntatem suam nobis aperiat. Tu quidem scribis: Vacabunt alicubi loca etc. mihi vero ea de re nihil constat. Certe omnes propemodum occasiones alios promovendi mihi penitus sunt praeclusae: et jam duplicabitur solicitudo, cum et reliquos duos ex statione sua remotos scribas: quod futurum prospiciebam cum Witebergae essem. Non tamen curam vestri deponam: fortassis Deus … nos aliquando respiciet. Pluta non addo. Malo enim nihil scribere quam incerta scribere, siquidem ea ratione tantum animum tuum excruciari animadverto. A Spiessio quoque accepi responsum, quod non expectabam: sed curabo, ut prima quaque occasione par pari referam, et exemplar vel scriptum vel impressum extorqueam. De filiolo recens tibi nato gratulor: faxit Deus, ut sit et maneat vas misericordiae et fiat … salutare Ecclesiae Dei. Cur vero ei non imposuisti nomen Ephraimi, vel Eliezeri? quanquam absque dubio alio respexisti. Es will alles Ernst werden: Nun so werde es Ernst: Vielleicht wird es mit der Promotion auch bald Ernst werden und kein Schertz bleiben. Bene vale in Christo. Saluta omnes tuos, D. Socerum, matrem et conjugem meo et conjugis nomine. 8. Sept. Anno 89. T. in DNO. Polycarpus Lyserus.","prev":{"citation":"Sylloge Epistolarum 1.36.1","label":"Ad eundem.","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/polycarp-leyser/sylloge-epistolarum/1.36.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/polycarp-leyser/sylloge-epistolarum/1.36.1"},"next":{"citation":"Sylloge Epistolarum 1.37.1-3","label":"1.37.1 to 1.37.3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/polycarp-leyser/sylloge-epistolarum/1.37.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/polycarp-leyser/sylloge-epistolarum/1.37.1"},"credit":{"text":"Polycarp Leyser, Sylloge Epistolarum. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/cera/Leyser_epistolae.xml","quality":"ocr"}}