{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sylloge Epistolarum 1.5","citation":"Polycarp Leyser, Sylloge Epistolarum 1.5","ref":"1.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/polycarp-leyser/sylloge-epistolarum/1.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/polycarp-leyser/sylloge-epistolarum/1.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/polycarp-leyser/sylloge-epistolarum/1.5.md","author":{"name":"Polycarp Leyser","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/polycarp-leyser"},"work":{"title":"Sylloge Epistolarum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/polycarp-leyser/sylloge-epistolarum","urn":null},"verse":false,"words":304,"text":"S. in Dno. Venerande mi Domine Superintendens, Amice et Compater dilecte. Gratum mihi fuit nuper ex tuis literis cognoscere, cum quod absentiae meae excusationem susceperis, tum qua ratione omnia in absentia mea peracta fuerint. Quin et hoc longe gratissimum fuit, quod principia ministerii tui satis felicia recensuisti. Benedicat DEUS etiam in posterum et tibi, et laboribus tuis in perpetuum. Petitioni viduae Staupitianae locum dare poteris, cum actor causae illius intra decem dies deputatos scripto se de clarârit erga Consistorium, quod in lata sententia acquiescere, neque quicquam amplius praeter sumptuum restitutionem petere velit. Alias viduae expectandum fuisset septimanas sex et dies tres. Quoad quaestionem matrimonialem, tutissimum fuerit et in hac et in consimilibus, ut partes dubitantes omni tempore remittas ad Consistorium, ut jus ab eo requirant. Daß sie sich des Rechtens belernen lassen durch eine Urthelis-Frage um die Gebühr. Tum enim et tu, et ipsi, quid tuto sequi possint, quovis tempore cognosces. Illud quidem matrimonium, de quo interrogatur, nec de jure divino, nec de Romano civili est prohibitum: Verum Constitutiones Electorales interdicunt. Si tamen Consistorii requisierit sententiam, intelliget, quid tentandum, an Dispensationem impetrare possint. Sin hanc non quaesituri sint: tamen Consistorii Sententia eo proderit, ne temere et leviter ab instituto resiliisse videri possint. Michael Walbronn, si me convenerit, dabo operam, ut intelligat tuam Commendationem sibi apud me usui fuisse: ipsiusque studia, quoad Dominus occafionem praebuerit, pro virili promovebo. Chartam illam patentem, de qua nupercoram una, transmitto, ea uteris. Curassem etiam literas Consistoriales mitti, quibus exigerentur libri ad aedes parochiales pertinentes, si intelligere potuissem, ad quem illae dirigendae essent. Putarim tamen Senatum oppidi id ipsum commode praestare posse: quod si illi nihil obtinerent; tum si id ad Consistorium referrent, curarem, ut ipsis peculiari mandato subveniretur. Bene vale, cum conjuge et filiolo felicissime. Salutat tuam conjux mea. Dabantur Witebergae 9. Junii An. 86. T. Polycarpus Lyserus.","prev":{"citation":"Sylloge Epistolarum 1.4","label":"Ad eundem.","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/polycarp-leyser/sylloge-epistolarum/1.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/polycarp-leyser/sylloge-epistolarum/1.4"},"next":{"citation":"Sylloge Epistolarum 1.6.1-2","label":"1.6.1 to 1.6.2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/polycarp-leyser/sylloge-epistolarum/1.6.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/polycarp-leyser/sylloge-epistolarum/1.6.1"},"credit":{"text":"Polycarp Leyser, Sylloge Epistolarum. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/cera/Leyser_epistolae.xml","quality":"ocr"}}