{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sylloge Epistolarum 1.55.4-6","citation":"Polycarp Leyser, Sylloge Epistolarum 1.55.4-6","ref":"1.55.4","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/polycarp-leyser/sylloge-epistolarum/1.55.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/polycarp-leyser/sylloge-epistolarum/1.55.4","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/polycarp-leyser/sylloge-epistolarum/1.55.4.md","author":{"name":"Polycarp Leyser","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/polycarp-leyser"},"work":{"title":"Sylloge Epistolarum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/polycarp-leyser/sylloge-epistolarum","urn":null},"verse":false,"words":300,"text":"Habemus et Brunsvigae Collegas tui observantissimos, salarium est honestum. Meum fuit 500 aureorum, 10 Scheffel Korn majoris mensurae, qualis est Brunsvicensis, 8 Scheffel Gersten/ 3 Ohm Wein/ einen gemästeten Ochsen/ eine Tonne Butter/ et habitatio libera, 20 Thir. pro lignis. Alia commoda non multa, incommoda autem incerta et varia, quae quotidie emergunt, sicut quaevis dies suam habet afflictionem. Sed haec ubivis locorum inveniuntur. Exurgat enim Adam cum omnibus suis filiis et uno ore loquantur, utrum gaudium habuerint in hac vita sine dolore, pacem sine discordia, sanitatem sine infirmitate. Labores Tibi non futuri essent difficiles, siquidem singulis septimanis saltem binae conciones, ut et totidem lectiones certis suis temporibus sunt habendae. Hoc tamen fortassis Tibi insolens et absque dubio initio grave et molestum accidet, quod omnes conciones a meridie sunt habendae. Et si omnino Brunsvigam esset commigrandum, circa principia hac cautione (quam tamen tibi in aurem insusurratam velim) opus erit, ne patiaris vehementiora Ministerii ingenia te contra Senatum concitare. Nisi enim utrinque vehementiores motus magna mansvetudine et lenitate compescantur, magnum malum inde emergens metuendum est. De his te certiorem reddere volui, ex quibus tu pro tua prudentia rectius colliges, et concludes, quid Tibi faciendum censere possis. Ego interim DEum precabor, ut ipse sancto suo Spiritu et mentem tuam et negotium universum sic regat, quo fiat illud, quod ipsi gratum, nomini ipsius gloriosum et conducibile et Tibi omnibusque Tuis salutare esse possit. Pro transmissis Concionibus Papalibus reverenter gratias ago et vicissim tibi mitto aliquas pagellas, ex quibus cognosces, quo in statu res meae versentur. Licet autem hic inopinatus casus animum meum initio non leviter perculerit: quia tamen ex omnibus circumstantiis colligo, hanc bonam fuisse Domini voluntatem, in ea re placide acquiesco et crucem ab ipso impositam patienter fero. Bene vale et conjugem meo meaeque nomine diligenter saluta. Dabam Dresdae 6. Sept. Anno 99.","prev":{"citation":"Sylloge Epistolarum 1.55.1-3","label":"1.55.1 to 1.55.3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/polycarp-leyser/sylloge-epistolarum/1.55.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/polycarp-leyser/sylloge-epistolarum/1.55.1"},"next":{"citation":"Sylloge Epistolarum 1.55.7-8","label":"1.55.7 to 1.55.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/polycarp-leyser/sylloge-epistolarum/1.55.7","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/polycarp-leyser/sylloge-epistolarum/1.55.7"},"credit":{"text":"Polycarp Leyser, Sylloge Epistolarum. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/cera/Leyser_epistolae.xml","quality":"ocr"}}