{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sylloge Epistolarum 1.60","citation":"Polycarp Leyser, Sylloge Epistolarum 1.60","ref":"1.60","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/polycarp-leyser/sylloge-epistolarum/1.60","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/polycarp-leyser/sylloge-epistolarum/1.60","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/polycarp-leyser/sylloge-epistolarum/1.60.md","author":{"name":"Polycarp Leyser","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/polycarp-leyser"},"work":{"title":"Sylloge Epistolarum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/polycarp-leyser/sylloge-epistolarum","urn":null},"verse":false,"words":255,"text":"S. in Domino. Magnifice Vir, Domine Patrone et Amice honorande, quanta fide quantaque diligentia Praestans Tua Mag. negotium meae vocationis ad Illustrissimam Vestram aulam promoverit, id vero ex Illustrissimis Rescriptis hodierna die acceptis abunde cognovi. Quod si ergo ex hac vocatione (ubi plane ea perfecta fuerit) aliqua utilitas ad Ecclesias et Scholas harum regionum redundarit, sicuti sane omnes boni liberaliter augurantur, neque ego divinae benignitati confisus aliud speravero, sane magnam Praest. Tuae illae ipsae debebunt gratiam, ego vero maximam. Ad quam jam nunc me ita obstrictum et obligatum agnosco, ut quandoquidem alia in re eam declarare non possim, quotidie in meis precibus Tuae Praest. salutem, incolumitatem et longaevitatem Deo meo commendem, quo sanctissimis et pientissimis suis consiliis Illustrissimae nostrae Electorissae quam diutissime solatio, toti vero huic regioni praesidio esse possit. Unum autem in praesentia a Magnif. Tua peto, ut qua benevolentia me indignum et immerentem semel complecti coepit, eadem me etiam imposterum prosequi suoque patrocinio constanter fovere dignetur. Nihil quidem in me reperio, de quo magnopere quid polliceri possim: hanc tamen enixe operam dabo, ut omnes cogitationes, consilia et actiones meas in eum finem dirigam, ut quantum Spiritus Domini gratiae et virium suppeditaverit promovendae Dei gloriae, tuendae sincerae Lutheranae receptae religioni, conservandae paci et tranquillitati Ecclesiarum harum regionum (quantum per factiosa et phanatica ingenia licuerit) totus infixus inhaeream et immoriar, sicque Vestrum omnium expectationi abunde satisfaciam. Cujus coelesti protectioni Mag. T. Dom. unice commendatam cupio. Wittebergae 17. Decembr. Anno 93. P. S. Salutem officiosam reverenter adscribo toti Amplissimo Consiliariorum Collegio, Dominis meis cum observantia colendis.","prev":{"citation":"Sylloge Epistolarum 1.59.2","label":"Ad Johannem Matthaeum, S. Theol. D. et Prof. in Acad. Witteberg. sed abdicatum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/polycarp-leyser/sylloge-epistolarum/1.59.2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/polycarp-leyser/sylloge-epistolarum/1.59.2"},"next":{"citation":"Sylloge Epistolarum 1.61.1-2","label":"1.61.1 to 1.61.2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/polycarp-leyser/sylloge-epistolarum/1.61.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/polycarp-leyser/sylloge-epistolarum/1.61.1"},"credit":{"text":"Polycarp Leyser, Sylloge Epistolarum. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/cera/Leyser_epistolae.xml","quality":"ocr"}}