{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sylloge Epistolarum 1.8","citation":"Polycarp Leyser, Sylloge Epistolarum 1.8","ref":"1.8","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/polycarp-leyser/sylloge-epistolarum/1.8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/polycarp-leyser/sylloge-epistolarum/1.8","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/polycarp-leyser/sylloge-epistolarum/1.8.md","author":{"name":"Polycarp Leyser","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/polycarp-leyser"},"work":{"title":"Sylloge Epistolarum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/polycarp-leyser/sylloge-epistolarum","urn":null},"verse":false,"words":163,"text":"S. Amantissime Collega: placet responsum tuum, praesertim cum sit privatum. Quia tamen hoc genus hominum, quamprimum incipit titubare et … , mox se ad calumnias convertit, optarim alicubi inseri: ea, quae de corporis praesentiâ extra Comm. dixeris, non accipienda esse extra unionem: Et corporis vocabulum ibi accipi pro tota humana natura, intra personae unitatem assumpta. Certum enim est, Corporis vocabulum in doctrina de Coena non eandem habere significationem, nec idem exprimere, quod totam humanam naturam extra coenam, licet utrobique idem sit corpus. Certum quoque est, modum praesentiae in Coena esse alium, quam extra coenam in Ecclesia, sicut recte posuisti. Duplicem esse praesentiam ratione finium. Quanquam ego maluissem ponere (hîc non absque corpore nos sustentat, gubernat) Dubito denique (nam inter scribendum hoc mihi incidit) an recte assecutus sis rerum sententiam, qui negant, Christum suo corpore adesse Ecclesiae: Ego enim existimarim ipsos hoc non apertê negare etc. Sed cum prima sit velitatio, hac vice illud mitto. Per occasionem autem de toto scripto tecum conferam. T. Polycarpus Lyserus.","prev":{"citation":"Sylloge Epistolarum 1.7","label":"Ad eundem.","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/polycarp-leyser/sylloge-epistolarum/1.7","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/polycarp-leyser/sylloge-epistolarum/1.7"},"next":{"citation":"Sylloge Epistolarum 1.9-2","label":"Ad eundem.","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/polycarp-leyser/sylloge-epistolarum/1.9-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/polycarp-leyser/sylloge-epistolarum/1.9-2"},"credit":{"text":"Polycarp Leyser, Sylloge Epistolarum. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/cera/Leyser_epistolae.xml","quality":"ocr"}}