{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sylloge Epistolarum 2.36.3-6","citation":"Polycarp Leyser, Sylloge Epistolarum 2.36.3-6","ref":"2.36.3","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/polycarp-leyser/sylloge-epistolarum/2.36.3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/polycarp-leyser/sylloge-epistolarum/2.36.3","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/polycarp-leyser/sylloge-epistolarum/2.36.3.md","author":{"name":"Polycarp Leyser","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/polycarp-leyser"},"work":{"title":"Sylloge Epistolarum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/polycarp-leyser/sylloge-epistolarum","urn":null},"verse":false,"words":184,"text":"Quid hisce diebus Ratisbonae evenerit. cognosces hinc, communica autem cum Domino tuo, sed cura, ut quam primum haec describantur atque mihi remittantur. Desunt enim mihi exemplaria. Quales autem nostrates receperint et adhuc caeteris invitis retineant, facile perspicere nec non de futuris distractionibus sollicitus esse potes. Decima Dominica, qualiter sentiat Opitius, in publica concione palam professus est, cum damnasset cos, qui dicant, aliquid esse boni in natura hominis, sicut coram tibi brevi indicabo. Nam cum satis jam ipsum probaverim, nunc imposterum ipsius conciones non accedo, et quam primum data mihi fuerit occasio, te cum tota mea familia conveniam, meque Tuae conjungam Ecclesiae in communicanda Coena Dominica. Fac me autem prius certiorem, annon offenderem hoc meo instituto Generosum Tuum. Quod si tale aliquid metuendum esset, alia mihi ineunda esset ratio, nam diutius abesse ab illa participatione non possum. Hostis enim noster communis assidue me excruciat ac pene interficit, nunc intus, nunc foris. Dominus me confortet! Sustineo enim maxima odia propter Doctorem, non autem curo. Scio ipsi injurias factas esse maximas, ob quas ira Dei brevi accendetur. Datae 26 Augusti 74. T. F. ad omnia Caspar Hirsch.","prev":{"citation":"Sylloge Epistolarum 2.36.1-2","label":"2.36.1 to 2.36.2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/polycarp-leyser/sylloge-epistolarum/2.36.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/polycarp-leyser/sylloge-epistolarum/2.36.1"},"next":{"citation":"Sylloge Epistolarum 2.38","label":"APPENDIX EPISTOLARUM., Epistola III.","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/polycarp-leyser/sylloge-epistolarum/2.38","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/polycarp-leyser/sylloge-epistolarum/2.38"},"credit":{"text":"Polycarp Leyser, Sylloge Epistolarum. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/cera/Leyser_epistolae.xml","quality":"ocr"}}