{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sylloge Epistolarum 2.38","citation":"Polycarp Leyser, Sylloge Epistolarum 2.38","ref":"2.38","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/polycarp-leyser/sylloge-epistolarum/2.38","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/polycarp-leyser/sylloge-epistolarum/2.38","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/polycarp-leyser/sylloge-epistolarum/2.38.md","author":{"name":"Polycarp Leyser","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/polycarp-leyser"},"work":{"title":"Sylloge Epistolarum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/polycarp-leyser/sylloge-epistolarum","urn":null},"verse":false,"words":243,"text":"S. En tibi constantiam nostrorum, quibus non satis fuit antea te vocare atque per D. Ammonium ac me tam saepius urgere: sed nunc denuo tuo scribunt Domino tibique: sed te nunc appello: Heus tu nondum tam honestae parendum censes vocationi? Nondum satis multae tua de causa transmissae sunt Epistolae? Virgines ne nunc adhibendae sunt, ut in Germanico est proverbio, quae lacrymis Te exorent? Quasi vero tam durus atque inexorabilis, tamque ferreus sis, quem ne Ecclesiae quidem suspiria mollescere queant. Sed absit omen! nisi parucris atque vocantibus, imo Domino ipsi ad Ecclesiam suam jam denuo citanti morem gesseris, haud tibi persuadeas in bonum haec cessura esse. Nolo aliquid durius scribere, spero enim, te quam primum videre. Veni igitur, nec tam incivilis (paululum, nisi mihi charior fuisses, abfuit, dixissem erga Deum et homines ingratus) esto: ut ne responsione nos dignos judicares. Vale: sed quam primum adventum accelera. Ego enim nihil imposterum scribam, ne inutiliter omnem videar adhibuisse molestiam atque laborem. Datae XVI Aprilis 1575. Tuus si veneris Caspar Hirsch. P. S. D. Jacobus Andreae misit jam nostris Dominis exemplaria Colloquii. Sed haerent adhuc Viennae apud D. Schwanserum; sume autem Tecum et affer. Abelem Grenderstarpiensem saluta, et ipsum successorem optarem Tibi. M. Schrechmilium roga, ut Tibi prosit in comparando successore: si forsan Lic. Mento, de quo nuper tibi significavi, non gratus esset. Is enim ob adversum nostrum aerem omnino constituit hinc abire, et si a Tuo Generoso vocationem haberet, forsan obtineri posset. Raptim haec ideoque incomposite.","prev":{"citation":"Sylloge Epistolarum 2.36.3-6","label":"2.36.3 to 2.36.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/polycarp-leyser/sylloge-epistolarum/2.36.3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/polycarp-leyser/sylloge-epistolarum/2.36.3"},"next":{"citation":"Sylloge Epistolarum 2.39.1-3","label":"2.39.1 to 2.39.3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/polycarp-leyser/sylloge-epistolarum/2.39.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/polycarp-leyser/sylloge-epistolarum/2.39.1"},"credit":{"text":"Polycarp Leyser, Sylloge Epistolarum. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/cera/Leyser_epistolae.xml","quality":"ocr"}}