{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sylloge Epistolarum 2.39.1-3","citation":"Polycarp Leyser, Sylloge Epistolarum 2.39.1-3","ref":"2.39.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/polycarp-leyser/sylloge-epistolarum/2.39.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/polycarp-leyser/sylloge-epistolarum/2.39.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/polycarp-leyser/sylloge-epistolarum/2.39.1.md","author":{"name":"Polycarp Leyser","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/polycarp-leyser"},"work":{"title":"Sylloge Epistolarum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/polycarp-leyser/sylloge-epistolarum","urn":null},"verse":false,"words":401,"text":"S. Die Pentecostes, quas Ascensionis die scripsisti, accepi, ex quibus parentis tui veniam et voluntatem utcunque accepi: sed quia D. D. Jacobi Andreae Epistolas quoque expectas, nihil certi statuere, multo minus plane effuso gaudio exultare possum: majorem tamen quam antea spem nunc mihi recipere videor; nec dubito, si tibi, quas nuper scripsi, redditae fuerint, te etiam majori alacritate Styriam petiturum. Sensus ergo literarum is fuit: Quia a Domino Doct. Jacobo Andreae consilium, cui tibi standum constituisti, expectas, etiam nos hanc praestolari cum Dei ipsiusque voluntatem. Nam si is suaserit, tibique autor fuerit, certe hanc Dei voluntatis patefactionem, sin minus, diversam habebimus. Utut res ceciderit, ipsius voluntati obtemperandum esse cum nos, tum tu certo persuasum habebimus. Itaque nolui, ut D. Hombergerus Generoso Tuo scriberet, partim quia ignotus ipsi est, partim vero ne nimium urgendo voluntati divinae quasi praevenire videremur. Satis nobis nunc est Parentem tuum non esse alienum: de Domino D. Jacobo Andreae nullum mihi dubium, is cum meas tum aliorum preces votaque non spernet; si modo voluntas Dei intervenerit, cui repugnare absit. Scripsi bis nec sine obtestationibus. Rogavi etiam D. Matthaeum, ut negotium urgeret sedulo, secum etiam successorem tibi adducat, si fieri potest. Quod meum est, feci, maxime vero Domini mei, ut scis, qui te honorifice vocarunt, postea alia Epistola idem ursere: sed quia tuam Dei voluntati tuorumque consilio commisisti, utrisque exspectandum erit. Sed cave tibi, ne, postquam ipsi consenserint, tu deceptos nos summis relinquas angustiis, quorum postea gemitus tibi non bene cesserint. Scribe etiam quam primum D. Jacobi Andreae literas acceperis: nam Domini mei coguntur, velint, nolint, alios vocare. Licentiatus enim Mento a Dn. Helmhardo Jorgero vocabitur, idque Dominorum meorum venia. Nam eas ob causas, quas nuper scripsi, hinc abire vult. Und gegen Euch im Vertrauen gemeldet/ sed lapidi commissa sint, Et ist unsern Leuten von wegen der Elocution nicht angenehm/ hat eine kleine Stimme/ et in concionando timidus nec gratus: et quia videt, se cum fructu hic versari non posse, eo facilius alii vocationi cum ipse tum nos locum dedimus. Polycarpum expectamus, welcher/ wenn ihn GOtt leben lässet/ und diese Gaben erhält und mehret/ Et auch sich derselben nicht überhebet/ demüthig bleibet/ und solche Gaben mit Gebet und treuem Fleiß erwecket/ dieser und andern Kirchen/ ob GOtt will/ grossen und vielen Nutzen schaffen wird. Das wollest du/ OHErr JEsu Christe/ thun/ und zu diesen letzten Zeiten noch etliche/ so Polycarpi seyn/ das ist/ viel Nutzen bringen/ bescheren/ Amen/ Amen.","prev":{"citation":"Sylloge Epistolarum 2.38","label":"APPENDIX EPISTOLARUM., Epistola III.","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/polycarp-leyser/sylloge-epistolarum/2.38","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/polycarp-leyser/sylloge-epistolarum/2.38"},"next":{"citation":"Sylloge Epistolarum 2.39.4-9","label":"2.39.4 to 2.39.9","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/polycarp-leyser/sylloge-epistolarum/2.39.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/polycarp-leyser/sylloge-epistolarum/2.39.4"},"credit":{"text":"Polycarp Leyser, Sylloge Epistolarum. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/cera/Leyser_epistolae.xml","quality":"ocr"}}